Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Declaratis iam in superioribus his quae de sancta, et universali ecclesia sancti patres credenda in symbolo explicarunt: reliquum est ut de initio ecclesiae sive quando ecclesia incepit tangamus. Reperiuntur enim varii modi loquendi in sanctorum dictis de principio ecclesiae, quae legentibus minus peritis obscuritatem praebent, et difficultatem in intelligendae veritatis. Dicit autem Aug. circa hoc exponens illud psal. cxviii. Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea, ecclesia loquitur, quae in terris non defuit ab initio generis humani, cuius primitiae Abel sanctus est immolatus. Nam et illud ab initio dictum est. Erunt duo in carne una. Quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens. Ego inquit dico in Christo et in ecclesia. Et idem Aug. super psalm. cxxviii. ita dicit. Olim est ecclesia, et ex quo vocantur sancti, est ecclesia in terra, pro quo considerandum est, quod quemadmodum in superioribus habitum est, ecclesia est collectio fidelium. Fuit autem et est una, et eadem fides in antiquis patribus ab ipso quasi humani generis principio, et in illis qui post adventum Christi crediderunt, propter quod apostolus. ii. ad Corinth. 4. de se, et aliis patribus novi testamenti loquens ait. Habentes eundem spiritum fidei quem scilicet patres veteres habuerunt, ubi glo. et est August. ita dicit. Ostendit quod in iustis diversorum temporum eadem fides est. Eadem enim fides iustos salvavit antiquos, quae salvat et nos, scilicet mediatoris Dei, et hominum. Tempora ergo variata sunt non fides, quia illi venturum Christum, passurum, resurrecturum, et ascensurum in coelum crediderunt. Nos autem credimus Christum venisse, passum esse, resurrexisse, in coelum ascendisse. Unde manifestum est quod ut inquit August. in sermone de Iacob et Esau. Ecclesia non accipienda est in his solum qui post Domini adventum, et nativitatem esse coeperunt sancti, sed omnes quotquot fuerunt sancti ad ipsam ecclesiam pertinent. et idem August. lib. de civit. Dei, idem pulchrae confirmans ait. Non solum a tempore praesentiae corporalis Christi et apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in eius seculi finem inter persecutiones mundi, et consolationes Dei peregrinando percurrit ecclesia. Ceterum idem Aug. exponens illud psalm. xxxvi. Iunior fui etenim senui, egregie multum ad propositum ita loquitur. Dominus enim ipse in corpore suo, quod est ecclesia, iunior fuit primis temporibus, et ecce iam senuit. Nostis et agnoscitis, et intelligitis, et ita creditis, quia caput nostrum est Christus, et corpus capitis illius nos sumus. Numquid soli nos et non etiam illi qui fuerunt ante nos? Omnes qui ab initio seculi fuerunt, caput Christum habent. Illum enim esse venturum crediderunt quem nos venisse iam credimus, et in eius fide ipsi solidati sunt cuius, et nos ut esset ipse caput totius civitatis Hierusalem omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, haec Aug. Est autem hic notandum quod tempus ecclesiae variis aetatibus legitur distinctum, licet diversimode. Quandoque enim duae aetates, sive duo tempora distinguuntur ecclesiae, scilicet iuventutis et senectutis: sicut patuit in auctoritate prophetae proximo inducta psalm. 36. Aliquando inveniuntur distincta quattuor tempora sive aetates ecclesiae. Prima est aetas pueritiae, et sub hac fuit in Abel in prophetis, et patriarchis, de qua sub nomine iuventutis dicitur psalm. xxxvi. Iunior fui etenim senui, ubi gl. inquit. Ecclesia loquitur quasi unus homo qui fuit prior in Abel in prophetis et patriarchis. Cant. ult. Soror nostra parvula est et ubera non habet gloss. Soror nostra ecclesia antequam crescat per incrementa virtutum, infirmis auditoribus non potest praebere ubera praedicationis. Adulta dicitur quando Dei verbo copulata sancto repleta spiritu per praedicationis ministerium in filiorum conceptione feratur, quos exhortando parturit, convertendo parit. Secunda aetas dicitur iuventutis, et haec fuit tempore martyrum, qui tanta animi fortitudine fuerunt firmati, ut nullis hostium tentamentis a fide, et a charitate Christi potuerint revocari, de quibus apostolus ad Rom. 8. Quis nos separabit a charitate Christi, an angustia, an fames, an tribulatio, etc. quasi dicat nihil, de quo dicit psal. lxx. Quoniam tu es patientia mea, domine spes mea a iuventute mea, gl. ex quo me armasti fide, spe, et charitate et ceteris virtutibus quibus pugnatur contra diabolum. Tertia aetas dicitur senectus, in quo Christi fides dilatata fuit per omnes gentes, psal. xci. Senectus mea in misericordia uberi, dicit enim glo. super psal. xxxvi. Senuit ecclesia in senecta uberi cum in honorabili aetate suscepit Christum per omnes gentes dilatata. Quarta aetas ecclesiae dicitur decrepita, scilicet in fine mundi, de qua sub nomine senii, psal. lxx. Et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me, glo. in fine seculi erit senium. i. decrepitus, quando abundante iniquitate refrigescet charitas multorum, cum antichristus veniet, et vita optato fine claudetur. Aliquando autem reperiuntur distincta quinque tempora ecclesiae, sicut tangitur in parabola illa Christi, Math. 20. Simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios suos in vineam suam etc. quae beatus Grego. exponens in homelia sua ita dicit. Quis patrisfamilias similitudinem rectius tenet quam conditor noster, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet quasi subiectos dominus in domo qui habet vineam universam scilicet ecclesiam, quae ab Abel iusto usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit quasi tot palmites misit. Hos itaque paterfamilias ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios conducit, quia a mundi huius initio usque ad finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores mittere non desistit. Mane enim fuit ab Adam usque ad Noe, hora vero tertia, a Noe usque ad Abraham. Sexta quoque ab Abraham usque ad Moysen. Nona autem a Moyse usque ad adventum Christi. Undecima vero ab adventu Christi usque ad finem mundi, Aug. autem sex aetates dicit seculi, et ita ecclesiae. iiii. de trini. et lib. lxxxiii. quaest. sic dicit. Sex sunt aetates seculi, quarum prima est ab initio generis humani. i. ab Adam qui primus homo factus est, usque ad Noe, qui fecit archam in diluvio. Secunda inde usque ad Abraham, qui pater dictus est omnium gentium, quae fidem ipsius imitarentur. Tertia ab Abraham usque ad David regem. Quarta a David usque ad captivitatem qua populus Dei in Babyloniam transmigravit. Quinta ab illa transmigratione usque ad adventum domini nostri Iesu Christi. Sexta nunc agitur aetas, haec Aug. Et idem sub nomine temporum, et sex dierum ponit idem Aug. super psalm. xcii. Sextum diem sive tempus computans a praedicatione Ioan. usque in finem. Ex quibus confutatur error quorumdam haereticorum asserentium, quod ante adventum Christi non fuit fides apud antiquos, et per consequens neque ecclesia, quae dicitur fidelium congregatio quorum rationes in sequenti c. absolvemus.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work