Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Stabilita iam fide de unitate, et sanctitate ecclesiae catholicae et apostolicae, antequam ulteriora tangamus, perutile nobis visum est, ut perniciosum errorem illorum reprobemus primitus, qui adversus sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae dignitatem, et eius inseparabilis unitatis sacramentum impie sentientes asserere praesumpserunt quod extra unitatem huius sanctae ecclesiae quisque in secta sua salvari potest. Iudaeus Saracenus. Paganus quisque etiam haereticus, sive scismaticus, quorum perniciosissimam assertionem non modo falsam esse aut erroneam, sed haereticam, licet ex multis ostendere possemus. Decrevimus tamen pro nunc ex his quae virtute fidei in scriptura sacra attribuuntur praesentis disputationis sumere fundamenta, quare etiam ex ipsius fidei unitate primordialiter consurgit unitas sanctae catholicae et apostolicae ecclesiae, sicut superius ostendimus.

Arguitur autem primo sic. Fides Christi est principium et primum fundamentum supernae beatitudinis dicente apostolo. 1. ad Corin. 3. Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est quod est Christus Iesus, gloss. i. Christi fides quae per dilectionem operatur, per quam Iesus habitat in cordibus. Alia non est fundamentum, haec gloss. Hinc beatissimus Paulus ita diffinit fidem ad Heb. 11. Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium, glo. i. fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest sine quo non est bona aedificatio, ipsa nempe teste beato Crysog. fundamentum est Christianae religionis. Et ut dicit August. lib. de praedestinatione sanctorum virtus est, qua ea quae ad fundamentum pertinent religionis recte firmiterque creduntur: ergo impossibile est, ut hi qui ab unitate fidei, quae primum fundamentum est aedificii spiritualis, et ex qua quicquid beatitudinis a fidelibus speratur, sicut a radice procedit, separati et alienati sunt, beatitudinem consequantur ecclesiasticam. Hinc in cap. quicumque. xxiiii. q. i. venerabilis Beda ita dicit. Quicumque ab unitate fidei vel societatis Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregant, tales neque vinculis peccatorum absolui, nec ianuam possunt regni coelestis introire. Secundo arguitur ex illo apostoli ad Heb. ii. dicentis. Impossibile est sine fide placere Deo, ubi gloss. adeo fides est necessaria quod sine ea quisquam non placeat Deo. Cum ergo nemo possit salvari nisi fide Deo placeat, manifestum est eos qui extra unitatem fidei sunt quam universalis ecclesia credit, et praedicat salvari non posse. Hinc, extra de summa trini. et fide catho. c. i. dicitur. Una est fidelis ecclesia extra quam nullus omnino salvatur. Tertio confirmando rationem factam arguitur sic. Salvatio aeterna tanquam proprius effectus ascribitur fidei quam sancta universalis ecclesia tenet de Christo. Unde Math. ix. Marc. 5. et Luc. 8. Christus mulieri quae sanguinis fluxum patiebatur tetigeratque fimbriam vestimenti eius inquit. Filia, fides tua te salvam fecit, et similia in aliis locis, et Mar. 10. ait caeco, fides tua te salvum fecit, etc. Et ad hoc quidem egregium testimonium praebet, apostolus ad Gal. ii. dicens. Ex omnibus operibus legis non iustificatur homo nisi per fidem, et ad Ephe. 2. Gratia salvati estis per fidem: ergo quicunque a fidei unitate universalis ecclesiae segregatus est, exclusus est ab omni spe salvationis, et per consequens omnis talis aeternaliter damnandus venit quod etiam clarissimis aliis testimoniis sacrae scripturae, et sanctorum apparet. Dicit enim Salvator noster. Marc. ultimi. Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur, et Ioan. 3. Pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius, qui credit in filium habet vitam aeternam, qui autem incredulus est filio non videbit vitam aeternam, sed ira Dei manet super eum. Hinc sanctus Athanasius in symbolo clamat. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit. Praeterea August. in epistola quadam, et habetur in capit. si quis xxiii. quaestio. iiii. ita dicit. Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus quantumcunque laudabiliter vivere se existimet, hoc solo scelere, quod a Christianitate disiunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum. Quarto arguitur sic. Vita spiritualis animae specialiter attribuitur fidei formatae, ex qua ipsa unitas ecclesiastica perfecta consurgit, secundum illud ad Roman. i. Iustus ex fide vivit, et ad Galat. ii. Ex fide vivo filii Dei: ergo quae extra huius fidei unitatem est, qua ipsa universalis ecclesia vivit, non in numero spiritualiter viventium quibus vita aeterna promissa est, sed mortuorum, et per consequens damnatorum venit computandus. Unde Aug. in epistola ad Vincentium, et habetur in. c. quemadmodum. xxiii. q. vii. dicit sic. Quemadmodum membrum, si praescindatur ab hominis vivi corpore non potest tenere spiritum vitae, sic homo qui praescinditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest spiritum tenere iustitiae. Quinto sic, fidei virtuti attribuitur filiatio Dei, secundum illud Ioan. 1. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, et illud ad Gal. 3. Omnes filii Dei estis per fidem, et 1. Ioan. 5. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est: ergo qui ab unitate fidei quam sancta et universalis ecclesia tenet se alienat et segregat in numero filiorum Dei annumerari non potest, et per consequens nec in numero coheredum Christi regni coelorum. Unde beatus Cyprianus, et habetur in. c. alienus. xxiiii. q. i. alienus est, profanus est, hostis est, habere non potest Deum patrem qui universalis ecclesiae non tenet unitatem. Sexto sic, certum attributum legimus fidei, quod radix sit omnium bonorum, ita quod ubi fides Christi non est, nullum bonum meritorium esse potest. Unde et Aug. et habetur in. c. ubi xxiiii. q. i. Ubi fides non est, non potest esse iustitia, quia iustus ex fide vivit. Hinc beatus apostolus ad Roma. 14. inquit. Omne quod non est ex fide peccatum est, glo. Aug. et ponitur etiam in. c. omnis. xxviii. q. iii. Omnium infidelium vita est peccatum, quia omnis infideliter vivens, vel agens vehementer peccat, et nihil bonum est sine summo bono ubi deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis. falsa virtus est etiam in optimis moribus. Et Grego. Sicut rami sine radicis virtute arescunt, ita quelibet opera licet bona videantur nulla sunt, si a fidei fortitudine distinguuntur. Quare manifestum est, quod qui extra unitatem universalis ecclesiae quae super communionem unius fidei stabilita est, separatus est, omni spe salvationis ablata nisi ad gremium recurrat ecclesiae, filius est perditionis. Unde Aug. et habetur extra de haered. ca. firmissime, inquit. Firmissime tene et nullatenus dubites omnem haereticum et scismaticum cum dyabolo, et angelis eius aeterni ignis incendio participandum, nisi ante finem vitae catholicae fuerit incorporatus, et reintegratus ecclesiae, et post pauca. Omni homini qui ecclesiae catholicae non tenet unitatem neque baptismus nec eleemosina quantumcunque copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad salutem, et Hiero. in. c. quoniam. xxiiii. q. i. de domo ecclesiae sanctae loquens, quam supra Petram id est confessionem fidei Petri fundatam dicit, ita propositum nostrum confirmat dicens. Quicunque extra hanc domum, agnum comederit profanus est, si quis in Noe archa non fuerit peribit regnante diluvio. Septimo praefatus error reprobus clarissime ostenditur ex eo, quod fidei virtuti, hoc ascribitur per ostium unicum sit salutis aeternae. Unde Ioan. 10. Amen dico vobis qui non intrat per ostium, scilicet credendo in Christum, sed ascendere nititur aliunde, per alias scilicet sectas quascunque, ille fur est et latro. Quod autem fides Christi ostium dicatur, testantur apostoli Paulus et Barnabas Act. 14. dicentes. Quia aperuisset dominus gentibus ostium fidei. Solus ergo ille ad portum pervenit salutis qui per Christi ostium in catholicam ecclesiam ingreditur. Unde Ioan. 3. inquit Christus. Ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur. Sane Petro apostolo testante. Act. 4. Non est in aliquo alio salus, neque enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus In quo oporteat nos salvos fieri. Hinc Christus ait Iudaeis, Ioan. 8. Si non credideritis quia ego sum, in peccato vestro moriemini, quod longe ante sanctus Moyses, et propheta clarissimus de Christo prophetizans praedixit dicens. Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me suscitabit tibi dominus Deus tuus ipsum audies, et infra. Deut. 18. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, gloss. i. Christum de semine David. Falsum est ergo ac manifeste haereticum quod segregati ab unitate fidei sanctae ecclesiae catholicae, spem aliquam habeant salvationis aeternae. In cuius apertissimum testimonium damnatos scribit philosophos apostolus ad Roma. 1. qui Deum fide non coluerunt sic dicens. Ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, gl. bene vivendo et colendo, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, etc. Et hoc tantum dictum sit a nobis ad confutationem praefati erroris.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work