Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Contra hoc quod dictum est quod ecclesia inceperit ab Abel arguitur multipliciter. Et primo arguitur quod ab Adam ecclesia inceperit. Adam fuit primus fidelis: ergo ecclesia ab ipso incepit, consequentia videtur nota, et antecedens patet. Habuit enim Adam fidem incarnationis quando dixit Gen. 2. Hoc nunc os ex ossibus meis etc. quod apostolus exponit de incarnatione dicens. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in ecclesia. Praeterea creatus fuit in virtutibus, et donis gratuitis, ut colligitur ex glo. Luc. decimo ubi dicitur, quod homo per peccatum vulneratus est in naturalibus, et spoliatus gratuitis. Neque potest dici quod habuerit fidem tantum informem, quoniam ut testatur beatus Augustinus. xiiii. de civitate Dei. Adam in statu innocentiae habuit charitatem de corde puro et fide non ficta. SeSecundo ad idem arguitur sed. Adam videtur fidem suam aliquo sacrificio, aut signo sensibili fuisse protestatus, quia ut dicit magister in hystoriis. Adam docuit filios suos offerre primitias, et decimas: ergo videtur quod ab Adam incepit ecclesia quae habet sacramentum.

Tertio ad idem sic. Dicit Hugo de sancto Vic. conveniens fuit, ut semper medicina curreret cum morbo, sed morbus pro quo oblatus est Christus, verum sacrificium cuius figura fuerunt sacrificia, quae offerebantur antiquitus, incepit ab Adam: ergo ab ipso credenda sunt inchoata fuisse sacrificia sensibilia.

Quarto sic. Ad plura tenetur peccator quam innocens, quia tenetur ad opera satisfactionis, cuiusmodi erant sacrificia: ergo Adam qui peccator fuit, magis tenebatur ad sacrificia offerenda quam Abel innocens: ergo sequitur quod ab ipso Adam inceperit ecclesia, quae habet sacramenta.

Quinto ad idem sic. Adam antequam Abel nasceretur, fuit membrum Christi: ergo alicuius corporis membrum, sed non nisi ecclesiae, quae est corpus Christi, ut ait apostolus ad Ephe. 1. ergo ab ipso Adam incepit ecclesia non ab Abel. Consequentia patet, assumptum est notum, quoniam Adam habuit fidem formatam, sicut inductum est supra. Si autem dicatur quod Adam non continuavit sanctitatem suam, et ideo non esset dicendus principium ecclesiae.

Contra. Hoc non debet sibi obesse, quia pro perseverante in bono reputandus est, qui finaliter bonus est. Unde cum ecclesia orat pro fidelibus dicit. Ut indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. Quia ergo finaliter optaverunt semper dicuntur optasse. Pari ratione de Adam dicendum videtur quod pro perseverante in bono habendus sit, quia finaliter fuit bonus.

Et confirmatur per simile de Petro, cui dominus inquit Math. 16. Super hanc petram id est confessionem fidei aedificabo ecclesiam meam. Et licet Petrus post negaverit Christum, nihilominus non obfuit quin fundamentum esset ecclesiae: ergo pari ratione videtur, quod non obsit peccatum Adae quin ab ipso ecclesia dicatur incepisse.

Sexto sic. Ecclesia credit Adam poenituisse antequam generaret Abel. Unde Sapientiae 10. de eius liberatione a peccato dicitur. Haec illum qui primus formatus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus custodiuit, et eduxit eum a delicto suo. Sed poenitentia vera non est, sine fide, et charitate: ergo id quod prius.

Septimo, mortuo Abel ecclesia stetit in Adam, et Eva, quia sancti dicunt, quod ex quo ecclesia incepit, nunquam desiit esse. Constat autem quod mortuo Abel non stetit ecclesia in Caym, sed in Adam, et Eva: ergo etiam ante nativitatem Abel ecclesia stetit in illis.

Octavo Adam fuit principium activum, per quod humanum genus descendit. Unde Sapientiae 10. pater orbis terrarum nominatur, ab Abel autem nemo propagatus est: ergo Adam potius dicendus est principium a quo coepit ecclesia quam ipse Abel.

Nono confirmando rationem praecedentem arguitur sic. Principium ex parte malorum fuit activum sive propagativum aliorum post se, scilicet Caym: genuit enim filios, et filias, et facta est multiplicatio malorum: ergo pari ratione, ex parte bonorum ponendum fuit principium activum: ergo magis Adam sive Seth, sive Enos dicendus est principium ecclesiae quam Abel.

Decimo si Abel dicitur principium a quo coepit ecclesia, hoc videtur esse quia eminentior(em) habuit fidem prae his qui erant in prima aetate, sed signum fidei magis visum est, relucere in Enos, de quo dicitur quod coepit invocare nomen domini. Genes. 4. ergo Enos, sive Seth rectius dicendus est principium a quo coepit ecclesia quam Abel.

Undecimo arguitur, quod Abraham sit huiusmodi principium a quo incepit ecclesia, dicitur enim ad Roman. 4. Abraham accepit signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium, et ita videtur quod sit pater fidelium: unde etiam pater multarum gentium a domino legitur vocatus. Genesis 17. ergo videtur quod ab ipso dicenda sit incepisse ecclesia tanquam a principio.

Duodecimo sic arguitur, gloss. super illud psalm. lxxix. Vineam de Aegypto transtulisti, dicit id est ecclesiam quae incepit a Iudaeis, et perficitur in gentibus: ergo a Iudaeis dicenda est ecclesia incepisse, et non ab Abel.

Decimotertio sic. 2. ad Thes. 2. Elegit nos Deus, ut essemus primitiae omnium credentium: ergo videtur quod in apostolis ecclesia incepisse dicenda sit qui primitiae omnium credentium esse dicuntur, et non in Abel.

Decimoquarto arguitur hac ratione. Ecclesia incepit ab Abel: ergo ecclesia fuit quando Abel fuit, haec consequentia videtur bona, haec domus incepit hic: ergo haec domus est hic: sed in solo Abel ecclesia esse non potuit: ergo non est dicendus Abel principium a quo ecclesia inceperit.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work