Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Plane absque omni dubitatione inconcussa fide tenendum est quod de permanentia sanctae universalis ecclesiae dictum est, nam ut ait Bern. super Cant. Finis omnium pendet, tolle hanc et frustra inferior ista creatura revelationem filiorum Dei expectat: tolle hanc et neque Patriarchae neque prophetae aliqui consummabuntur, cum Paulus ait ita providisse pro nobis, ne sine nobis consummarentur. Tolle hanc et ipsa sanctorum angelorum pro imperfectione sui numeri gloria claudicabit, neque Dei civitas de sui integritate gaudebit. Dicendum est igitur ad rationes. Ad primam et secundam quae ex duabus auctoritatibus Hierem. inductae sunt, respondetur quod id quod ibi inquit propheta intelligendum est propter raritatem fidei et paucitatem bonorum virorum quae illo tempore fuit quo prophetavit ipse Hieremias, non autem quod omnino fides et iustitia periissent, quoniam illo etiam tempore aliqui erant fideles, et iusti sicut ipse Hierem. licet pauci essent comparatione malorum. Ad tertium quod ex dicto Dani. inducitur respondetur quasi eodem modo. Daniel enim propheta non videtur loqui de consummatione totius seculi, sed de finali desolatione civitatis Hierusalem in qua locus sanctificationis erat, ut etiam videtur exponere ipse Christus. Mat. 24. Civitas autem illa primo vastata est a Tito et Vespasiano, postea suscitatae sunt ruinae eius et qui prius aufugerant et latuerant in montibus, et speluncis, reversis Romanis habitauerunt in parietibus civitatis: deinde Elius Adrianus imaginem suam posuit in muris templi, id est in loco ubi fuerat templum ut adoraret eam, confregerunt nolentes tantam iniuriam sustinere, ex quo indignatus Elius funditus euertit civitatem. Recte autem statua illa vocata est abominatio, quia ut ait Hieronymus abominatio secundum veritatem idolum nuncupatur, et additur desolationis, quia in templo desolato atque deserto idolum positum est, ut dicit glo. et ita argumentum non est ad propositum nostrum. Si vero dictum Dan. accipiatur de consummatione seculi, et abominationem dicat antichristum hominem peccati qui in templo sedens extollet se super omne quod dicitur Deus ii. ad Thes. 2. non est intelligendum quod fides totaliter deficiat, quoniam ut scribitur Ecclesiastici quarto. Fides in seculum stabit. Semper enim apud aliquos fides ecclesiae firma atque immutabilis usque in finem seculi permanebit, ita Christus ad patrem orans beatissimo Petro apostolo quem delegaturus erat tanquam vicarium suum pastorem, universalis ecclesiae pollicitus est dicens: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua. Luc. 22. Quod autem dicitur quod deficiet hostia et sacrificium, hac ratione fortassis dictum est, quia instante illa saevissima persecutione antichristi hostia sacrificii non in manifesto offeretur, et pro tanto dicatur deficere in auctoritate praedicta prophetae.

Ad quartum quod sumptum est de evangelio Matth. respondetur quod tempore antichristi charitas non ita refrigebit quod omnino deficiat ab ecclesia, licet bene in multis, unde textus non dicit, refrigescet simpliciter charitas, sed multorum; non dicit omnium. Immo tempore illo apud aliquos charitas ferventissima futura creditur, qui perfectissime invenientur servi Christi, martyres gloriosissimi. Unde Prouer. xv. Firmos faciet terminos viduae, id est ecclesiae, visibili praesentia sponsi viduae; ultimos enim milites suos tempore antichristi patientia et constantia firmabit. Et Apocalipsis primo dicitur: Pedes eius similes aurichalco sicut in camino ignis ardentis, et ultimi fideles tempore antichristi erunt similes aurichalco, quia in camino et igne tribulationis decoquentur et purgabuntur tanquam aurichalcum, quod dum magis incenditur puriore colore decoratur; de quo tempore Cassio super psal. xxx. dicit: Ecclesia magis incipiet esse uberrima cum ad finem saeculi erit perducta, tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum.

Ad quintum quod sumptum est de Luca, simili modo respondendum venit quod illud dictum sit propter raritatem et paucitatem fidelium, quae tempore antichristi erit propter maximam tribulationem quae tempore illo vigebit, de qua Mat. 24.

Ad sextum respondetur negando consequentiam; licet enim fides possit deficere in aliquibus personis specialiter, generaliter tamen nunquam deficiet. Unde in iii. di. vi. his verbis nostro favet proposito Tho. dicens: Fidem ecclesiae militantis non est possibile deficere totaliter Deo ordinante, quae dicit Matth. ulti.: Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc sanctus Tho. Unde dicimus quod quemadmodum singularia alicuius universalis, licet corruptibilia sint, universale tamen est incorruptibile, quia si non salvatur in uno individuorum, salvatur in alio per naturam; ita etiam de fide dicimus, et per consequens de ecclesia: quod si non salvatur in uno, salvatur in alio per gratiam et hoc divina providentia favente. Quare sicut nullum tempus fuit postquam incepit ecclesia in quo non fuit aliquis qui Deo placeret, sic neque unquam erit in futurum usque ad saeculi consummationem.

Ad septimum respondetur quod et si absolute loquendo possibile sit totam ecclesiam militantem a fide deficere, considerata tamen divina providentia eius ordinatione fides in ea usque ad consummationem saeculi super illibata permansura est, non est possibile illam deficere; divina enim providentia nunquam in dispositione sua fallitur. Unde nunquam Deus omnes fideles permittet a fide cadere, nec aliquos sic permittet cadere quin alios erigat, secundum illud Iob. 34. Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

Ad octavum respondetur quod ecclesia de Iudaeis nunquam ita defecit quin super in ea aliqui essent iusti, in quibus integra fides et sincera charitas inviolata persisteret; sed scriptura ita absolute loquitur quia comparatione malorum illo tempore paucissimus erat numerus bonorum. Praeterea licet ecclesia quae fuit in Iudaeis defecerit quo ad sacramenta et ceremonialia illius legis, quia lex et prophetae usque ad Ioannem, Mat. 11. non tamen quo ad gentem, quoniam ecclesia ipsa quae est in Christianis ex utroque populo collecta est, Iudaeorum scilicet et gentilium, ut in pluribus locis testatur apostolus, primique discipuli Christi fuerunt omniumque credentium primitiae, qui ex Iudaeorum gente venerunt, sicut superius ex Apostolo 2. ad Thess. 2. commemoratum est. Non ergo tota ecclesia de Iudaeis sic defecit ut nulli eorum in ecclesia permanserint, unde Apostolus ad Rom. 11. inquit: Reppulit Deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum de semine Abrahae, de tribu Beniamin. Non reppulit Deus plebem suam quam praesciit. Ubi glossa sic inquit: Si enim dico Iudaeos esse infideles, non tamen omnes, et sic Deus reppulit eos ex parte, non tamen ex toto, quia me et alios praedestinatos non reppulit. Haec glo.

Ad ultimum dicendum, quod in passione Christi fides non ita defecit quin ita manserit in aliquo; mansit quidem integerrima et illibata in virgine gloriosa matre Domini nostri Iesu Christi, ut dicere videtur Anselmus in lib. Cur Deus homo. Quare magister Alexander de Alis in fine tertii sui in expositione symboli apostolorum dicit quod opinio dicentium quod in sola virgine stetit ecclesia tempore passionis Christi videtur sibi vera. Unde et dominus Guilhelmus in libro qui dicitur Rationale divinorum officiorum dicit quod candela quae occultatur in officio matutinali in ultimis diebus hebdomadae sanctae significat fidem Christi quae in sola virgine remansit, per quam postea omnes fideles docti et illuminati sunt.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work