Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Ad ista quae obiecta sunt, non est difficile respondere. Pro quo considerandum quod de ecclesia possumus dupliciter loqui. Uno modo prout est congregatio fidelium, ut fidelis quis dicatur a fide Christi simpliciter, et hoc modo, sicut dictum est, ecclesia incepit a principio humani generis ex quo sancti inceperunt esse in terra. Secundo modo potest sermo haberi de ecclesia prout est congregatio fidelium, ut fidelis quis dicatur a fide Christi iam nati de virgine et consummantis humanae redemptionis sacramentum, et hoc modo de ecclesia loquendo reperiuntur dicta sanctorum patrum varia, ut in argumentis deductum est circa initium ipsius ecclesiae, quae tamen ad concordiam reduci possunt. Pro quo advertendum quod quadrupliciter loqui possumus de initio ecclesiae. Uno modo quantum ad primos credentes per mentalem sive interiorem vocationem, et hoc modo loquendo dicendum videtur quod ecclesia incepit a tempore conceptionis Christi sive nativitatis, quod tempus plenitudinis apostolus nominat ad Gal. 4. quia in ea adimplentur quae de Christo fuerunt praenunciata atque promissa, ut dicit glo. in hac consideratione ecclesia initium dicenda est habuisse maxime a beata virgine Maria, matre Domini, quae prima fide verbi Dei actu incarnati habuisse creditur, unde Luc. 1. Elisabeth eam a fide singulariter commendans ait. Beata quae credidisti, quoniam perficientur in te quae dicta sunt tibi a domino, cuius fides et sanctimonia constantissima semper, et firmissima fuit et nunquam interrupta, ut de ipsa dicatur illud Eccli. 26. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius glo. i. ecclesiae. Sequitur, Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta aeterna super petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. Fueruntque alii plures credentes in Christum a principio nativitatis eius, sicut fuit Ioseph sponsus virginis Mariae: deinde annuncians natum esse Salvatorem mundi. Luc. 2. Deinde pastores quibus angelus apparuit in nocte ipsa nativitatis, qui pastores primitiae dicuntur fuisse Iudaeorum, et magi ipsi, qui stella duce perducti sunt ad Christum, ut dicitur Math. 2. quo ut ait Aug. primitiae fuerunt gentilium. Crediderunt etiam iusti. s. Symeon, et Anna Christo in templo praesentato, ut dicitur Luc. 2. Secundo loqui possumus de initio ecclesiae, quantum ad primos credentes per praedicationem, et doctrinam Christi vocatos. et hoc modo loquendo dicendum videtur quod ecclesia incepit in prima vocatione, et congregatione discipulorum Christi: quae facta est post baptismum ad fluvium Iordanis, de qua Ioan. i. habetur. Ubi Andreas Ioannes Petrus Philippus et Nathanael vocati leguntur ad fidem Christi. Unde glo. Gen. 36. dicit Synagoga primo adhaesit Christo quando Petrus et Andreas et ceteri discipuli Ioannis facti sunt discipuli Christi. Hinc beatus Aug. tractans illud psal. lxxi. A flumine usque ad terminos orbis terrarum inquit quod vero nunc ait a flumine: expressit evidenter inde voluisse Christum potestatem suam iam commendare, unde et discipulos coepit colligere a flumine, scilicet Iordanis, ubi supra baptizatum unicum cum descenderet spiritus sanctus sonuit vox de coelo. Hic est filius meus dilectus. Hinc ergo doctrina eius incipiens ac magisterii eius auctoritas dilatatur usque ad terminos orbis terrarum cum praedicatur evangelium regni in universo mundo in testimonium omnibus gentibus, haec Aug. Tertio modo loqui possumus de ecclesia quantum ad firmitatem fidei in ea et promulgationem eiusdem ac de ecclesiae dilatatione per orbem, et hoc modo loquendo de ecclesia dicimus illam incepisse quando consummatis et adimpletis mysteriis redemptionis humanae spiritus sanctus missus est in die penthecostes super credentes discipulos et confirmati sunt et solidati in fide Christi, iuxta illud prophetae in psal. lxxiiii. Ego confirmavi columnas eius, glo. i. apostolos qui in passione nutaverant. Et ita intelligendum venit dictum Aug. super canonicam Ioan. quod inductum est in sexto argumento ubi ait. Inchoata est ecclesia ubi venit de coelo spiritus sanctus et implevit in uno loco. cxx. Ad hanc etiam intelligentiam refertur dictum illud Aug. qui tractans illud psal. xlix. Ex syon species decoris eius. Ita loquitur. i. a Hierusalem incepit: quia inde coepit annunciari. A Hierusalem incepit: quia inde exeuntes apostoli speciem decoris Christi toto orbe nunciaverunt. Unde Esa. 2. De syon exibit lex et verbum domini de Hierusalem. Ex syon namque coepit decus evangelii. Inde sponsus speciosus forma prae filiis hominum coepit annunciari: quia ibi datus est apostolis spiritus sanctus. Et concludit Aug. super eundem locum dicens. Unde evangelium inde praedicatio: inde impletus orbis terrarum. et ab hoc tempore dicunt aliqui doctores ecclesiam incepisse dici catholicam. Quarto modo loqui possumus de ecclesia quantum ad virtutem sacramentorum quibus ecclesia formatur, et hoc modo loquendo dicimus quod cum sacramenta habeant virtutem ex passione Christi: secundum illud ad Ro. 3. Quem proposuit Deus pater ipsum, scilicet Christum propiciatorem per fidem in sanguine ipsius: ecclesia dicitur incepisse a passione Christi quoniam facta et formata tunc dicitur: ut ex glo. super psal. xl. habetur: quae inducta est in ar. vii. Unde glo. et est Aug. ad Eph. iiii. dicit. Dormiuit Adam ut fiat Eva: moritur Christus ut fiat ecclesia. Dormiente Adam, fit Eva de latere: mortuo Christo lancea percutitur latus, ut perfluant sacramenta quibus formetur ecclesia. Quibus notatis respondetur ad obiecta.

Ad primum dicitur quod ratio non militat: quoniam ut ait apostolus. Ubi venit fides etc. non loquitur de adventu fidei Christi simpliciter: ita ut ante non fuerit. Fuit enim a principio humani generis fides mediatoris Dei et hominum, cum dicat apostolus. Sine fide impossibile est placere Deo. ad Heb. xi. et eodem ca. de antiquis patribus loquens dicat. Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam etc. sed loquitur de adventu fidei secundum manifestationem, unde glosa ita habet. At ubi venit fides, id est postquam revelata est, quae prius occulta fuerat in antiquis, et Nicolaus de Lyra exponit. Venit fides, id est tempus fidei revelatae, vel exponendum est. Venit fides, id est impletum est illud quod credebatur futurum, sicut aliqua promissio dicitur venisse, quia id quod promissum erat est impletum. Et sic licet apud antiquos non esset fides ita revelata, et adimpleta in multis eo modo sicut adveniente tempore gratiae, nihilominus semper ab initio humani generis fuit fides. Unde Aug. lib. xviii. de civ. Dei, inquit. Procul dubio tunc innotuit per eius corporalem praesentiam doctrina, et religio Christiana quando discipulos coepit habere Christus, idest postquam in flumine Iordanis ministerio Ioannis est baptizatus. Propter hoc enim de illo prophetia illa processerat, et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum: sed priusquam passus esset, et resurrexisset a mortuis, non fides omnibus fuerat diffinita, id est resurrectione quippe Christi diffinita est.

Ad secundam respondetur eodem modo quod ratio procedit ex mala intelligentia eius quod dicit Apostolus, quod enim Apostolus inquit quod antiqui defuncti sunt iuxta fidem, non habet eam intelligentiam quod antiqui patres fidem non habuerunt cum eos idem Apostolus maxime de fide in eodem c. commendet, sed tunc dicuntur iuxta fidem defuncti, quia fidem habentes comitem sive sociam defuncti sunt. Unde glo. ita exponit, iuxta fidem, id est adherentes fidei.

Ad tertiam dicendum negando consequentiam, non enim ita dicitur ecclesia aedificanda a Christo super illam Petri confessionem. Tum es Christus filius Dei, etc. quod prius ecclesia simpliciter non fuerit, fuit plane aedificata super eandem fidem, cum omnes fideles a principio mundi in eadem fide fundati, et solidati sunt, in qua nos, illum liquidem crediderunt esse venturum quem nos venisse credimus, unde Mat. 21. Turbae quae praecedebant et quae sequebantur idem clamabant dicentes. Osanna Filio David, benedictus qui venit in nomine domini, in quo ut ait Hiero. et ponitur in glo. continua utrumque populum ostendit, et quae ante evangelium, et qui post evangelium domino crediderunt consona Iesu confessionis voce laudare, et Criso. Illi quidem prophetantes de Christo venturo clamaverunt, hi autem laudantes clamant de adventu Christi iam adimpleto; sed dicebatur a Christo aedificanda super confessionem praedictam Petri, quo ad illos qui credituri erant in Christo. Ecclesia enim quotidie hoc modo aedificatur, cum aliqui corpori Christi nouiter per fidem incorporantur, ad Ephe. 4. dicitur. Dedit quosdam apostolos etc. sequitur in aedificationem corporis Christi, glo. i. ut aedificent eos in corpus Christi qui adhuc alienati sunt. Et infra in eodem c. subiungit apostolus augmentum corporis facit in aedificationem sui, glo. quia illos qui non sunt corpus aedificat in suam civitatem vel societatem.

Ad quartum patet solutio ex dictis, pro eo enim syon dicitur omnes ecclesias generasse, quia inde exeuntes apostoli evangelium praedicarunt per universum orbem, unde fides non dicitur ibi simpliciter incepisse neque Dei ecclesia quae ante ab initio humani generis fuerunt, sed quantum ad promulgationem et dilatationem fidei per omnes nationes bene dicitur ibi initium fides sive ecclesia suscepisse, quia inde evangelium per apostolos et alios Christi discipulos derivatum est in omnes fines terrae. Ad quintum eodem modo respondetur.

Ad sextum eadem solutio datur.

Ad septimum patet etiam solutio ex dictis. Ecclesia enim quantum ad virtutem sacramentorum quibus formatur, et quae ex passione Christi virtutem suscipiunt, dicitur initium sumpsisse a passione Christi, licet fides ipsa simpliciter sive ipsa ecclesia a principio fuerit sicut saepe repetitum est.

Ad octavum dicendum quod nos loquimur in praesenti loco de ecclesia secundum praesentiam eius in rerum natura, et non secundum praedestinationem sive dispositionem quam ab aeterno habuit apud divinam sapientiam. Secundum enim praedestinationem, ut inquit Bernardus super Cantica, nunquam ecclesia electorum penes Deum non fuit. Si miratur hoc infidelis, audiat quod magis miretur, nunquam non grata extitit, nunquam non dilecta, quid inaudacter loquar quod mihi de corde Dei promptus ille supernorum delator consiliorum aperuit, paulum dico quae ut multa alia ita hoc quoque de divitiis bonitatis eius non est veritus divulgare secretum. Benedixit nos inquiens, in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati, et in conspectu eius in charitate, haec Bernardus. Et Origenes super Cantic. dicit. Non enim tu inde ex adventu Salvatoris in carne sponsam dici aut ecclesiam putes, sed ab initio humani generis, et ab ipsa constitutione mundi, immo ut paulo duce altius mysterii huius originem repetam, ante etiam constitutionem mundi, sic enim dicit ipse. Sicut elegit nos in Christo ante constitutionem mundi, ut essemus sancti, et immaculati etc.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work