Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Iam considerandum venit quomodo sancta Dei ecclesia dicatur catholica. Et notandum in primis, quod tribus consuevimus attribuere hoc nomen catholicum, videlicet ecclesiae fidei Christianae, et hominibus Christi fidem habentibus. Confitemur enim ecclesiam catholicam cum patribus, et symbolo Niceno. Fidem etiam Christi dicimus catholicam cum beato Athanasio, qui in symbolo ait. haec est autem fides catholica. Item Christianum vocamus catholicum, ut Hieron. ait in. c. haec est fides pat. beatissime. xxiiii. q. i. ubi ait. Quicunque me culpare voluerit se imperitum vel malivolum, vel etiam non catholicum, sed haereticum comprobabit. Catholicum autem nomen graecum est, et sonat latine universale. Dicitur autem primo fides Christi catholica multiplici de causa. Una, quia annunciata, et plantata, et seminata est per universum orbem, et apud omnem gentem secundum illud psal. In omnem terram exivit sonus eorum scilicet apostolorum, et in fines orbis terrae verba eorum. quod ita apud Esaiam prophetatum de eis legimus, ut ait glo. ubi dicitur. Implebunt faciem orbis semine scilicet praedicationis. Hoc etiam fuit eis impositum a Salvatore nostro, qui volens omnes homines salvos fieri, iubet apostolis Math. ult. Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Et Mar. ult. dicitur. Illi praedicaverunt ubique. Et apostolus Paulus hanc uniuersalitatem fidei in Romanis commendans, ait ad Rom. 1. Fides vestra annunciatur in universo mundo. Secundo fides Christi catholica dicitur, quia toto tempore ecclesia illam tenuit et tenet. unde August. in tractatu qui dicitur de catholica veritate inquit. Catholicum nomen graecum est, interpretatur autem latino eloquio universale, quia toto mundo diffusa ecclesia in toto tempore hanc fidem tenet, nec unquam aut tempore mutata est aut locis variata. nam haereticorum fides non potest dici catholica, quia non est publica sed privata neque ubique tenetur. Tertio fides Christi dicitur catholica, ut ait Boethius in principio libri de trinitate. Quia eius praecepta non uni genti tantum observanda, sed omnibus gentibus proponit, in quo praecipue differt a lege Moysi, qui uni tantum populo praecepta proponebat similiter, et singulae haereses suis tantum sectatoribus praecepta commoda tradunt. Sed fides catholica de omnibus curam gerens, omnibus praecepta commoda tribuit, non solum continentibus, ut Manichei, sed etiam coniugatis, non solum innocentibus ut Novatiani, sed etiam poenitentibus, quibus illi salutem denegabant. Quarto dicitur catholica, quia ita universaliter vera est, ut ei nihil falsitatis erroris, aut iniquitatis admisceatur, in quacunque parte, in quocunque articulo, in quocunque casu. Sectae autem gentilium ac haereticorum doctrinae et philosophorum, non sic sunt universales, quia si in aliqua sui parte verum dicant, in nullis tamen a veritate deficiunt. non sic autem est de fide quae a veritate cadere nunquam potest. Unde Propheta ait in psalm. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, omnia mandata tua veritas. Et infra. In aeternum domine permanet verbum tuum, in generatione et generatione veritas tua. Praeterea quilibet Christianus dicitur catholicus, qui ea quae fides catholica docet, et praedicat, credit et vera esse tenet. Unde Aug. li. iii. de quaestionibus evangeliorum. q. ii. de duplici genere catholicorum, sc. bonorum, et malorum loquens dicit sic. Illi soli catholici mali putantur, qui quamvis vera credant quae ad fidei doctrinam pertinent, tamen flagitiose vivunt boni catholici sunt qui et fidem rectam sequuntur, et bonos mores, qui autem aliquid eorum non credit dicitur infidelis et haereticus. Infidelis quidem quia fidem non habet. Haereticus quia sectae suae assertor et defensor, fantasias suorum errorum pertinaciter praefert auctoritati divinae. Ex quibus facile patere poterit principale propositum valet, quare ecclesia sancta catholica sit dicenda. Pro quo notandum quod ecclesia dicitur catholica sive universalis primo quo ad locum, quia est toto orbe diffusa, et illa est ratio beati Augu. in tractatu de symbolo dicentis. Diversorum autem haereticorum ideo ecclesiae catholicae non dicuntur, quia per loca ac suas quasque provincias continentur. Haec vero a solis ortu, usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur. De qua uniuersalitate psalm. lx. scribitur. A finibus terrae ad te clamavi. Super quo verbo August. in expositione psalm. xxix. Quis nostrum clamat a finibus terrae, non ego, non tu, non ille, sed a finibus terrae ipsa sola ecclesia tota haereditas Christi. Item in psalm. 112. dicitur. A solis ortu usque ad occasum, laudabile nomen domini. Ubicunque autem timetur Deus et laudatur ibi est ecclesia Christi inquit Aug. Secundo ecclesia dicitur catholica id est universalis quantum ad omne tempus. nunquam enim defectura est, ut quidam male arbitrati sunt, sed ipsa ab Abel iusto incipiens usque in finem seculi permanebit. quoniam Deus fundavit eam in aeternum psalm. xlvii. et Math. ult. Christus ita pollicitus est discipulis dicens. Ego autem vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Tertio ecclesia dicitur catholica id est universalis quantum ad omnem gentem. colligitur enim ecclesia ex omni tribu lingua, populo et natione, secundum illud Apoc. 5. Redemisti nos Deus in sanguine tuo ex omni tribu lingua et populo et natione et fecisti nos Deo nostro regnum. propter quod inquit beatus Petrus act. 10. In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Quarto ecclesia dicitur catholica, id est universalis quantum ad conditiones hominum, quia nullus abiicitur ab ecclesia, non dominus, non servus, non masculus, non foemina, non graecus, non iudaeus, et breviter nulla hominum conditio excipitur. Unde apostolus ad Colo. iii. inquit. Ubi non est masculus, et foemina, gentilis et iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et scytha, servus et liber, sed omnia in omnibus Christus gl. nullus, ut indignus excipitur. Et infra. In novo homine nulla exterior diversitas alicui praeiudicat, scilicet neque sexuum, neque nationum, neque obseruationum, neque linguarum, neque conditionum. Quinto ecclesia dicitur catholica, quia ut ait Boethus in principio libri de trin. Articuli fidei universales sunt, non habentes instantiam sive exceptionem, quia fidei non potest unquam subesse falsum de quo habetur. 2. Corinth. 1. Fidelis Deus quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo, est et non gl. i. mendacium, ut in sermone pseudo praedicatorum, sed est in illo, est id est simplex veritas. Sexto dicitur ecclesia catholica, quia in ea datur generalis doctrina de visibilibus, et invisibilibus de caelestibus, et aeternis quae ad instructionem hominum salutemque humani generis necessaria sunt, et utilia, dicit enim Anselmus. Nihil utiliter ad salutem spiritualem praedicamus quod sacra scriptura spiritus sancti miraculo foecundata non protulerit aut in se non teneat. hic plane (ut ait August. ad Volusianum) physica, ethyca, et logica ad quae tria omnis reducitur philosophia, ut docet Plato. Et August. recitat de civit. Dei. Hic physica, quoniam omnium naturarum causae in Deo sunt creatore. hic ethyca, quoniam vita et honestas non aliunde formantur quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt diliguntur, scilicet Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque rationalis animae non est nisi Deus. hic etiam laudabilis reipublica. Salus, non enim custoditur optime civitas nisi fundamento, et vinculo fidei firmeque concordiae fuerit solidata. Septimo ecclesia dicitur catholica propter universitatem praeceptorum. praecepta quippe data synagogae particularia fuerunt. Tum particularitate temporis, quia data sunt ad tempus et tandem mutanda pro tempore adventus redemptoris nostri. erant enim umbra futurorum. Ad Colo. 2. Tum particularitate gentis, quia uni genti tantum data est, scilicet populo Israel, ex quo secundum carnem Christus nasciturus erat, psalm. clxvii. dicitur. Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. Tum particularitate conditionis hominum. nam praeceptum circumcisionis solis viris datum est. Praecepta vero Christianae religionis universalia sunt tempore, quia duratura usque in finem seculi. Math. 24. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec haec omnia fiant, quod Chrysog. exponit de generatione fidelium Christi. Secundo sunt universalia quo ad gentem, sicut habitum est. et ad Galat. 3. inquit Apostolus. Omnes enim filii Dei estis per fidem quae est in Christo Iesu. quicunque enim in Christo baptizati estis Christum induistis, non est iudaeus, nec graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina, omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Tertio sunt universalia quo ad conditiones hominum, unde datum est praeceptum de baptismo, qui viris, et foeminis est communis. Octavo ecclesia dicitur catholica, id est universalis, quia habet universalia remedia sive medicamenta quae ad curationem cuiuscunque membri spiritualis efficaciam habent salutarem, quae sunt septem sacramenta, in quibus sub tegumento rerum sensibilium, secretius divina virtus operatur, ut ait magister sententiarum in. iiii. dist. i. Plures istorum modorum uniuersalitatis quibus ecclesia dicitur catholica sive universalis tangit beatus Isidorus libro suo primo de officiis ita dicens. Ecclesia vocatur proprie propter quod omnes ad se vocet et in unum congreget. Catholica ideo dicitur, quia per universum mundum est constituta. Vel quoniam catholica, hoc est, generalis in ea doctrina est ad instructionem hominum de visibilibus, et invisibilibus rebus caelestium atque terrestrium. Vel propter omne hominum genus ad pietatis subventionem, tam principum, quia etiam quibus principantur, oratorum et idiotarum, vel propter hoc quod generaliter curat omnia peccata quae per corpus, et animam perficiuntur. Haec Isidorus.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work