Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Ad ampliorem intelligentiam maioremque firmitatem veritatis earum quae de ecclesiae sanctimonia induximus, movebimus aliquas obiectiones in contrarium probando quod ecclesia non sit sancta dicenda. Et primo arguitur sic. Cantatur in ecclesia in hymno angelico: scilicet, Gloria in excelsis Deo. Tu solus sanctus. Si ergo Christus solus est sanctus, cum ecclesia non sit Christus, ecclesia non videtur dicenda sancta.

Secundo sanctitas, ut dicit Dionysius. xii. cap. de distinc. no. ut supra dictum est. est ab omni immunditia libera, et perfecta, et omnino immaculata immunditia, sed ecclesia in praesenti statu non est libera ab omni immunditia illa peccati dicente beato Ioan. apostolo. 1. Ioan. 1. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est, ergo ecclesia pro praesenti statu non est sancta dicenda.

Tertio sic Math. vi. docet Christus omnes fideles orare pro peccatorum suorum remissione, sic. Dimitte nobis debita nostra, etc. quam orationem continue facit ecclesia, quod tamen vanum esse videretur si ecclesia nullum haberet peccatum, maxime cum dicat August. in de bono perseverantiae, hoc loco pelagiani confodiuntur haeretici qui audent dicere hominem iustum in hac vita habere nullum omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam in praesenti tempore ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, et ponitur in glo. ordinaria.

Quarto arguitur sic, ad Roman. 3. dicit apostolus. Est autem Deus verax omnis homo mendax: ergo non videtur, quod ecclesia quae est collectio omnium fidelium dicenda sit sancta.

Quinto sic, ecclesiae non convenit pro statu praesentis vitae non habere maculam, aut rugam, sed tantum pro statu futurae vitae quando apparebit gloriosa: ergo nunc non est dicenda sancta, sed in futura vita. consequentia patet et antecedens probatur auctoritate beati August. qui in fine primi libri enchiridion, tractans verbum illud apostoli ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam, nec rugam, etc. ita dicit per hoc omnes prorsus hominum maculae Christiani lavacri sanctitate tolluntur quo mundat ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto seculo, sed in futuro non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid huiusmodi. nam qui modo eam talem esse dicunt, et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata. Si verum dicunt profecto quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis ecclesia maculam. Si autem falsum dicunt quia corde duplici loquuntur, habet in eis ecclesia rugam. Si autem dicunt se habere ista non ipsam: ergo se non esse membra eius nec ad corpus eius pertinere fatentur, ut etiam sua confessione damnentur. Sexto sic, in ecclesia sunt boni et mali permixti ut superius monstratum est, et mali in multo ampliori numero quam boni. cum ergo denominatio debeat fieri a maiori parte, videtur, quod ecclesia simpliciter magis immunda quam sancta dicenda sit. Et confirmatur ex. c. Et hoc diximus. xvi. q. vii. ubi dicit Origenes et ponitur in gloss. continua. Matth. 21. Quod carnaliter viventes domum orationis, ex lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum actibus suis.

Septimo arguitur sic. In ecclesia continentur non modo peccatores sed etiam multi praesciti, qui licet modo fidem habeant Christi finaliter, tamen in fide vera, et charitate Dei non permanebunt: ergo non videtur quod ecclesia simpliciter dicenda sit sancta.

Octavo sic, dicit Sapiens Ecclesi. 9. Nemo scit utrum quis sit dignus odio vel amore, et minus de alio quam de se, ergo etiam nemo potest scire quis sit sanctus aut immundus: ergo videtur quod non pertineat ad articulum fidei credere, quod ecclesia quae est congregatio fidelium, sit sancta.

Nono arguitur sic. Fideles non sunt confirmati in fide sive in gratia Dei in statu praesentis peregrinationis: ergo non videtur quod ecclesia quae est fidelium collectio dicenda sit sancta, quia firmata sive confirmata.

Decimo arguitur sic. Ecclesia aliquando dicitur fuisse foeda et maculata: ergo non semper videtur dicenda fuisse sancta. consequentia videtur manifesta, antecedens patet. dicit enim beatus Hieron. et habetur de poen. distinc. i. §. Ecclesia. Possibile autem est, ut quando ecclesia quae prius rugam habuit et maculam, et immunditiam, postea restituta est, ita et peccator currens ad medicum etc. Et idem beatus Hieronym. super psal. xx. exponens illud. Audi filia et vide, inclina aurem tuam, et obliviscere domum patris tui. De ecclesia dicit sic. Obliviscere domum patris tui id est dyabolum qui te prius genuerat, quia totus mundus in maligno positus erat. ideo inclina aurem tuam, quoniam concupivit rex speciem tuam Christus Iesus a quo regeris, quia nigra eras in domo patris. nunc autem ascendens post baptismum vel intus abluta vel gratia fidei candida, quia ipse est dominus a quo redempta es, et infra. Ante foedata et deformis erat ecclesia sed postea pulchra et speciosa per lavacrum baptismi, quia iustus pro impiis mortuus est, id est Christus mundans eam per lavacrum sanguinis sui, ut ait apostolus non habentem maculam, neque rugam, et Aug. ad idem propositum super eundem psal. ita loquitur. Assumpta est ecclesia ex genere humano ut Christus caput esset ecclesiae. Et infra. Gaudeat sponsa amata a Deo, quando amata? dum adhuc foeda. omnes enim peccaverunt, dicit apostolus et egent gloria Dei. Et iterum. Etenim pro impiis Christus mortuus est, amata est foeda ne remaneret foeda, non enim vere foeda amata est, quia non foeditas amata est, hic Aug.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work