Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Praefata in superioribus antiquitate ecclesiae: dum illam a principio humani generis declaravimus ince[p]isse, iam quod usque ad consummationem seculi in fide, et sanctitate, doctrina, praelatione et sacramentis duratura sit aperiamus. De firmitate et durabilitate ecclesiae usque in finem seculi propheta loquitur psal. xlvii. ita dicens. In civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum. Super quo verbo Aug. ita dicit. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit aliquando evertetur, absit. Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo Deus fundavit eam in aeternum, quid times ne cadat firmamentum. Item illustris propheta Esaias, de tempore divinae incarnationis loquens ait. c. nono. Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et infra. Multiplicabitur, glo. in fidelibus, eius imperium, et pacis non erit finis, glo. i. sanctorum licet aliquando tribulentur. Super solium David, et super regnum eius sedebit, ut confirmet, et corroboret in iudicio, et iustitia amodo, et usque in sempiternum. Item angelus consonans prophetae inquit Luc. 1. Dabit illi dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, glo. in tota ecclesia, quae per fidem, et confessionem Christi ad Patriarcharum pertinet sortem, sive in illis qui de Patriarcharum sorte nati sunt, sive qui de oleastro excisi, et in olivam bonam sunt inserti, haec glo. sequitur, et regni eius non erit finis. Praeterea de hac ecclesiae duratione apertissime habetur Oseae. 2. ubi dominus ecclesiae suae sanctae ait. Sponsabo te mihi in fide in sempiternum. Ergo matrimonium Christi et ecclesiae in sempiternum durabit. Quod autem sit matrimonium inter Christum et ecclesiam ostendit clarissime Apostolus ad Eph. 5. ubi repetens illud Gen. 2. Erunt duo in carne una, subiungit. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia, glos. coniugalis copula signum est spiritualis unitatis Christi et ecclesiae. Quod fides, et charitas universalis ecclesiae usque ad consummationem seculi nunquam defecturae sint, patet ex illo quod veritas Matth. 16. beato Petro pollicetur dicens. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, sequitur. Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, glos. inferi non separabunt eam a charitate mea et a fide. Item Luc. 22. eidem apostolo idem dominus pollicetur dicens. Ego autem rogavi pro te Petre, ut non deficiat fides tua. Fides ergo Petri permansura est usque in finem. Item in persona ecclesiae dicitur Cant. 3. Tenui eum et non dimittam illum, donec introducam in domum matris meae, glos. i. synagogae, ut ibi habitet per fidem et gratiam, et in cubiculum genitricis meae, ut ibi scilicet requiescat, secundum glo. Sed hoc futurum est in fine seculi quando reliquiae Israel salvae fient. Esa. 10. etiam apostolus Rom. 9. de quo et idem apostolus ad Rom. 11. ita dicit. Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet: ergo sequitur quod fides et charitas in ecclesia semper erunt. Unde Bern. tractans praefatum verbum. Tenui eum nec dimittam etc. super cant. ita propositum nostrum confirmat dicens. Ex tunc et deinceps non defuit genus Christianum, nec fides de terra, nec charitas de ecclesia. Venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in eam, et non cecidit, eo quod fundata esset super firmam petram, petra autem erat Christus. Ita nec verbositate philosophorum, nec cavillationibus haereticorum, nec gladiis persecutorum, potuit ista, aut poterit aliquando separari a charitate Dei, quae est in Christo Iesu, haec Ber.

Quod autem in ecclesia usque ad consummationem seculi boni cum malis, et econverso admixti semper futuri sint, aperte constat in parabola illa evangelica de zizaniis quae superseminaverat inimicus, ubi dicentibus servis ad patrem familias, vis ut eamus et colligamus ea. Respondit paterfamilias in figura domini dicens. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus colligite, etc. Messis autem ut ipse magister veritatis exponit, consummatio est seculi. Matth. 13. ergo usque ad consummationem seculi in ecclesia triticum id est boni, et zizania, id est mali simul habitabunt. Ceterum quod doctores semper in ecclesia mansuri sint usque ad consummationem seculi, qui illam gladio verbi Dei, et doctrinis sanctis, omni que armatura fortium tanquam strenui milites, et fortissimi bellatores defendant, protegant, et muniant, attestatur dominus per prophetam Esayam in c. xxxiii. sic dicens. Respice Syon civitatem, gl. interlin. id est praesentem ecclesiam. sequitur, oculi tui videbunt tabernaculum, glo. quod praesentem ecclesiam significat, quod nequaquam transferri poterit, nec auferentur claui eius, gl. i. doctores quibus fixa tenetur. Praeterea hoc idem videtur accipi ex illo quod apostolus ait ad Thim. 3. quae est ecclesia Dei vivi columna, et firmamentum veritatis, quod ideo dictum est, quia in sanctis doctoribus quos semper habet tanquam columna rectissima, et immobilis tam fortis est in se et alios sustinet doctrinis ne corruant in errores. Unde Cant. 4. dicitur ecclesiae. Collum tuum, id est coetus doctorum per quos verbum Dei dispensas, et fideles in corpus tuum committis, sicut turris David, quae aedificata est cum propugnaculis, scilicet diversarum virtutum, quibus relucere debet vita doctorum. Mille clypei pendent ex ea, id est universitas verborum divinorum, quibus tanquam clypeis repellitur ictus diaboli, et superantur versutiae, et calliditates haereticorum, omnis armatura fortium, quia quicquid perfectae virtutis, perfectae aut sapientiae alibi quaeritur ad salutem animae tuendam perfectae in ea invenitur ut in c. legimus di. lxxvii. Quia vero ecclesia quod ad praelationem duratura si usque ad consummationem seculi, ita ut praelati aliqui semper in ea sint, patet ex illo Esai. 62. ubi propheta ita ecclesiae loquitur. Videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum, id est salvatorem tuum scilicet Christum et vocabitur tibi nomen novum quia a Christo nominata est Christiana. eris corona gloriae in manu domini, et diadema regni in manu Dei tui. Clarum est autem quod corona, et diadema ecclesiae dignitatem principatus, et dignitatem importat prael ationis ecclesiae quae semper in ea usque ad consummationem seculi refulgebit, in cuius argumentum sequitur in propheta. Non vocaberis ultra derelicta, etc. Praeterea hoc quidem apertissime notat apostolus ad Ephe. 4. dicens. Ipse, scilicet Christus dedit quosdam apostolos, quosdam prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores usque ad consummationem sanctorum in opus ministerii aedificationem corporis Christi donec occurramus omnis in unitate fidei, et agnitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ubi glo. inquit. Tandiu durabit haec praelatio, et ordinatio donec in die iudicii nos omnes occurramus in una, et non discreta fide. Ceterum hoc idem nobis apertissimum redditur ex eo quod idem apostolus i. ad Corin. xv. scribit. Deinde finis, id est consummatio cum tradiderit regnum Deo, et patri, id est cum perduxerit credentes ad contemplationem Dei patris secundum gl. Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem, glo. dum durat mundus, angeli angelis praesunt, daemones daemonibus, homines hominibus, ad utilitatem viventium, vel deceptionem: sed omnibus collectis iam omnis praelatio cessabit, quia necessaria non erit, haec glo. Tandiu ergo principatus in ecclesia, et praelatio per successionem continuabitur, quandiu praesens seculum durabit, quod maxime de auctoritate Ro. ecclesiae credendum est, in qua dominus sortitus ecclesiae posuit principatum iuxta c. Nolite errare, distin. xi. de cuius principatus sempiternitate beatus Hieronymus ita loquitur, sicut in c. haec est fides, habere xxiiii. q. i. Sancta Romana ecclesia quae semper immaculata permansit domino providente, et beato apostolo Petro opem ferente in futurum manebit sine ulla haereticorum insultatione, scilicet praeualente atque firma, et immobilis omni tempore persistet, haec illae. Amplius vero quod ecclesia etiam in sacramentis semper mansura sit usque in finem seculi luce clarius ex ipso sacrae scripturae fonte colligimus. Unde Hierem. 31. quod etiam apostolus in argumentum differentiae veteris testamenti, et novi inducit ad Ro. 8. ita propheta loquitur de tempore adventus Christi. Ecce dies venient dicit dominus, et feriam domui Israel, et domui Iuda faedus novum, id est legem novam, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Egypti. glo. hic prophetatur non perseveraturum vetus testamentum, sed futurum novum, de cuius perpetuitate dicitur in fine. c. Sanctum domini evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum. Ceterum hoc quidem probat apostolus ad Hebre. 7. ubi commendaturus legem novam eam usque ad consummationem seculi impermutabilem, ex sacerdotii Christi perpetuitate argumentatur dicens. Iurauit dominus, idest inconcussa veritate firmauit, et non poenitebit eum, idest non mutabit factum, tu es sacerdos in aeternum. sequitur, in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus, gl. ut enim sacerdotium Christi praeest sacerdotio levitico, ita et lex eius praeest veteri. Et infra sicut iste permanet, ita et lex quam attulit in qua est vera remissio, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit exclusa est. Quia autem lex nova permanebit in aeternum ostendit ex pontifice quia unus est, quod non esset nisi esset immortalis, haec glo. Praeterea hanc veritatem clarissimam agit apostolus, id est ad Cor. 2. ita dicens. Quotienscunque manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem domini annunciabitis donec veniat, glo. ad iudicium, et hoc non mutabitur usque tunc sicut sacramenta Iudaeorum. Apparet ergo quod ecclesia non deficiet in sacramentis suis usque ad consummationem seculi, quod etiam ratio ipsa ostendit. Cum enim convenientissimum fuerit, et ita nobis misericorditer divina pietate provisum sit, ut semper medicinae curreret cum morbo, et sacramenta ipsa tanquam medicina quaedam contra morbos peccatorum sint ordinata ab ipso supremo medico Salvatore nostro Iesu Christo, et morbi peccatorum multiplices nunquam deficiant neque deficient in humano genere quandiu sumus in hac corruptibili vita praesenti, necesse erit dicere in ecclesia semper futura esse sacramenta. Et sic patet principale propositum quod ecclesia postquam incepit duratura sit usque ad consummationem seculi. Ex his iam dictis apertissime eliditur error dicentium ecclesiam iam periisse, et quorumdam pseudoprophetarum asserentium illam in proximo defecturam. De quorum errore beatus Augustinus super psal. ci. commemorat ita dicens. Sed ista ecclesia quae fuit omnium gentium, et iam non est, periit, hoc dicunt qui in illa non sunt. O impudentem vocem, illa non est quia tu in illa non es, vide ne tu ideo non sis, nam illa erit et si tu non sis. Hanc vocem abominabilem, detestabilem praesumptionis et falsitatis plenam nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam, praevidit spiritus Dei, et tanquam contra illos cum annunciaret unitatem, ait. In conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant domino. Cumque subdidisset respondens, utique laus eius, ubique Hierusalem mater nostra de peregrinatione revocata fecunda cum multis filiis magis quam ea quae habebat virum: quoniam quidem dicturi: erant ecclesia fuit et non est, exiguitatem inquit dierum meorum nuncia mihi, quid est quod nescio, quia recedentes a me murmurant contra me, quid est quod perditi me perisse contendunt. Certe enim hoc dicunt, quia fui et non sum. Annuncia mihi exiguitatem dierum meorum, non a te quaero illos dies aeternos. Illi sine fine sunt: ubi ero non ipsos quaero. Temporales dies mihi annuncia exiguitatem dierum meorum, quamdiu ero in illo seculo annuncia mihi propter illos qui dicunt implete sunt scripturae, crediderunt omnes gentes, sed apostatavit, et periit ecclesia de omnibus gentibus. Quid est hoc exiguitatem dierum meorum nuncia mihi? et annunci avit neque vacavit ista vox. Quis annunci avit nisi ipsa via? quomodo annunci avit? Ego ecce vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Mat. ulti. haec Aug.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work