Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Caput I: Cap. I. De nomine ecclesiae et differentia eius a nomine synagogae.

Caput II: Cap. II. De varia acceptione huius nominis ecclesia.

Caput III: Cap. III. Sub qua significatione de ecclesia habendus sit sermo in consequentibus, ubi declaratur quod in ecclesia sint boni, et mali simul permisti.

Caput IV: Cap. IIII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra illud quod dictum est quod in sancta et uniuersali ecclesia boni contineantur simul et mali.

Caput V: Cap. V. In quo assignata differentia, qua fideles iusti in ecclesia, et fideles peccatores esse dicantur: respondetur ad obiectiones factas.

Caput VI: Cap. VI. Probans quod ecclesia est una. Et de multiplici unitate eius.

POST considerationem eius quid nomine et re per ecclesiam importatur, et explicata ratione sub qua de ecclesia locuturi sumus, restat de conditionibus et proprietatibus eius agendum et potissime de illis quas sancti patres in symbolo fidei attribuunt ei dicentes. Credo unam sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam, ubi quattuor de ecclesia sancti patres tradunt docet et praedicant. Primo quod una sit, et hoc contra tria genera hominum. s. contra conventiculas haereticorum, contra scismaticos et contra excommunicatos ecclesiae vincula contemnentes. Secundo quod sit sancta contra falsi nominis Christianos. Tertio quod sit catholica id est universalis contra singulares et pertinaces in proprio sensu recedentes a communi doctrina fidei et sanctorum patrum, cuiusmodi sunt haeretici omnes. Quarto quod sit apostolica, contra praesumptores novitatum et introductores novellarum sectarum et peregrinorum dogmatum, dicamus de singulis. Quia autem ecclesia una sit veritatis magistraliter per spiritum sanctum. Cant. iiii. attestatur dicens. Una est columba mea, una est perfecta mea. Circa quod notandum quod unitas ecclesiae colligitur ex multis. Primo ex unitate principis seu capitis quo regitur et gubernatur, qui unus est, s. Christus dominus Deus noster, quem pater dedit caput super omnem ecclesiam quae est corpus eius ad Ephes. 1. Secundo ecclesia dicitur una ex unitate fidei qua illustratur et in qua fundatur. Est enim fides divinum lumen quoddam et admirabile in quo vocati sumus et Christianae religionis fundamentum ut dicit Crisostomus. Omnes enim Christiani idem credunt corde et ore confitentur id est ad Corin. 1. Idipsum dicatis omnes et non sint in verbis scismata, propter hanc fidei communitatem inquit Aug. super Ioh. Omnes unum sumus, iuxta illud apostoli. Omnes unum vos estis in Christo Iesu. glo. i. in fide Christi. Hac ratione beatus Hierony. utitur scribens ad Euandrum episcopum. ut habetur in cap. legimus. xciii. distin. Nec altera Romanae urbis ecclesia altera totius de his existimanda est et Galliae, et Britanniae. Nam et Africa, et Persis, et Oriens, et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Tertio ecclesia una dicitur ex unitate sacramenti baptismi quo sanctificatur, quod est idem apud omnes et quantum ad materiam de qua Io. iii. Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc. et quantum ad formam, de quo Math. ult. Baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et quantum ad effectum ultimum. Marc. ult. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sive quo ad efficaciam collati muneris quod aequale est a quocunque detur, ut ait Aug. in cap. sicut in bonos, de conse. distinct. iiii. Per hanc autem unitatem baptismi quia ianua sacramentorum est, intelligitur unitas aliorum sacramentorum, de qua habetur in cap. est unitas ecclesiae, de consec. dist. iiii.

De iis autem talibus unitatibus in ecclesia similiter loquitur apostolus ad Eph. iiii. dicens. Unus dominus, una fides, unum baptisma; ubi gloss. inquit. Unus dominus debetis servare unitatem, quia vobis est unus dominus non tres, pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare, et ita iubemus credere et eodem modo operari. Item glo. super illud Cant. 5. Una est columba mea dicit, sicut una est quamvis multae et diversae personae, tamen fides una est in eis, unum baptisma, unus Deus, unum opus. Quarto ecclesia dicitur una ab unitate spei, qua ad bona coelestia erigitur, et elevatur in unam expectationem beatitudinis, de qua apostolus ad Eph. iiii. Vocati estis in unam spem vocationis vestrae, gloss. i. ad unam rem separatam quae est effectus vocationis. Quinto ecclesia est una unitate charitatis qua connectitur et vivificatur, de qua inquit apostolus ad Philipp. 2. Eandem charitatem habentes unanimes idipsum sentientes, de hac autem unitate quam charitas facit dicitur Act. 4. ubi de primitiva ecclesia habetur, quod multitudinis credentium erat anima una et cor unum in domino, quia ut ait gloss. copula charitatis invicem iungebantur. Item gloss. super illud id est ad Corin. 10. Unus panis et unum corpus ecclesia dicitur, quia sicut unus panis ex multis granis, et unum corpus ex multis membris componitur, sic ecclesia Christi ex multis fidelibus charitate copulante connectitur. Hinc dicit August. in lib. de bapt. et habetur in cap. multae. i. q. i. Quod charitas proprium donum est unitatis catholicae et pacis. Sexto ecclesia dicitur una unitate spiritus uiuificantis, unus enim et idem spiritus, scilicet sanctus tanquam ultima et principalis perfectio corporis mistici quasi anima in corpore est in omnibus membris ecclesiae dividens singulos ut vult, divisiones enim gratiarum sunt. Idem autem spiritus inquit apostolus i. Corin. xii. Ad quam unitatem idem apostolus ad Eph. 4. ita exhortatur dicens. Solicite servare unitatem spiritus, gloss. i. unitatem ecclesiasticam quam facit spiritus sanctus, ut unum corpus sitis opere spiritus sancti. Item in eodem apostolus ad propositum ita loquitur. Unum corpus et unus spiritus, gloss. unum corpus esse debetis, quia unus spiritus habitat in vobis quo unum corpus efficimur. Sicut enim unum corpus hominis ex multis constat membris et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in ceteris, ita spiritus sanctus membra corporis Christi quod est ecclesia continet, et vegetat. Septimo ecclesia dicitur una unitate ultimi finis, quae est ipsa beatitudo ad quam ordinatur. Unde et idem denarius per quem doctores sancti beatitudinem intelligunt omnibus fidelibus pro mercede laborum legitur assignatus Math. 20. ubi dicitur quod cum venissent qui circa horam undecimam venerunt acceperint et ipsi singulos denarios glo. dicit quia ad eandem aeternitatem cum his qui ab initio mundi vocati sunt, et Aug. super illud psal. 85. Omnes gentes, dicit. Multae gentes et una gens, quare una gens? quia una expectatio postremo, quare non una gens si una patria Hierusalem est. Octavo ecclesia est una unitate unius praesidentis rectoris et gubernatoris visibiliter conversantis cum ea, de quo dicitur Iohel. 1. Congregabuntur filii Iudae, et filii Israel pariter et ponent sibi caput unum. Et dominus dicit Ioan. 10. Fiat unum ovile et unus pastor. Hic autem unus praesidens pastor rector et gubernator in tota universali ecclesia vicem Christi gerens summus pontifex est, sicut in sequentibus ostendetur. Unde beatus Cyprianus tractans illud Math. 16. Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, de hac unitate ita loquitur. Super unum aedificat ecclesiam, et quamvis omnibus apostolis post resurrectionem suam parem, i. similem potestatem tribuat cum diceret. Sicut misit me pater et ego mitto vos, accipite spiritum sanctum, tamen ut unitatem manifestaret unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, et infra. Exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, habetur hoc in. c. loquitur. xxiiii. q. i.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de unitate ecclesiae.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones positas.

Caput IX: Cap. IX. In quo ostenditur quod ecclesia sancta sit.

Caput X: Cap. X. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de sanctitate ecclesiae.

Caput XI: Cap. XI. In quo respondetur ad obiecta facta.

Caput XII: Cap. XII. In quo improbatur modus quorundam loquendi de sanctitate ecclesiae.

Caput XIII: Cap. XIII. Quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est quod fides Christiana catholica sit nominanda.

Caput XV: Cap. XV. In quo respondetur ad rationes iam factas.

Caput XVI: Cap. XVI. Vbi ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est, quod ecclesia sit catholica dicenda.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo respondetur ad obiectiones praecedentis capituli.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo rationibus ostenditur quod ecclesia apostolica dicatur.

Caput XIX: Cap. XIX. In quo ponuntur aliqua obiecta contra hoc quod dictum est quod ecclesia sit apostolica dicenda.

Caput XX: Cap. XX. Quomodo accipiendum sit id quod aliquando dicitur. Credimus in unam sanctam ecclesiam.

Caput XXI: Cap. XXI. In quo confutatur error dicentium quod extra unitatem huius sanctae catholicae, et apostolicae ecclesiae potest hominibus esse salus.

Caput XXII: Cap. XXII. Quando incipit ecclesia et de aetatibus eiusdem.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de antiquitate ecclesiae.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo ponitur solutio ad rationes capituli praecedentis.

Caput XXV: Cap. XXV. A quo inceperit ecclesia.

Caput XXVI: Cap. XXVI. In quo ponuntur obiectiones contra praedicta.

Caput XXVII: Cap. XXVII. In quo respondentur obiectionibus iam factis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod ecclesia postquam incepit, non desit esse, ac quod in ea fides, sanctitas, doctrina, praelatio, et sacramenta usque in finem seculi sint duratura.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae de duratione ecclesiae dicta sunt.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XXXI: Cap. XXXI. Quare ecclesia, caelum, terra, ager, sagena dicta sit.

Caput XXXII: Cap. XXXII. De rationibus propter quas ecclesia sancta Dei uinea dicta sit, et hortus, fons, et puteus aquarum uiuentium.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. In quo rationes assignantur propter quas ecclesia appellatur Navis, Domus, Civitas, et castrorum acies ordinata.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Regnum, et de duodecim quibus gloria magnificentiae regni ecclesiae declaratur.

Caput XXXV: Cap. XXXV. De rationibus propter quas ecclesia dicta est tabernaculum et templum Dei.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. De rationibus propter quas ecclesia dicatur Mulier, Amica, et Columba, Perfecta, Soror, et Filia.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. Quare etiam dicatur sponsa, et de tempore desponsationis eius.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. In quo ponitur solutio cuiusdam difficultatis circa ea quae dicta sunt de tempore desponsationis ecclesiae.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. De donariis, et muneribus quibus Christus sponsam suam ecclesiam decorauit singulariter etiam prae angelis.

Caput XL: Cap. XL. Quod ecclesia dicatur coniunx Christi, et mater fidelium.

Caput XLI: Cap. XLI. Quod ecclesia quamquam coniunx Christi, et mater omnium fidelium dicatur esse, uirgo tamen tota esse non desinit.

Caput XLII: Cap. XLII. Quod ecclesia dicatur regina.

Caput XLIII: Cap. XLIII. De rationibus propter quas ecclesia nominatur corpus scilicet mysticum Christi.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. De uarietate membrorum ecclesiae et significatione eorum.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur obiectiones contra illud quod dictum est de capite corporis ecclesiae.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus iam factis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. In quo declaratur qualiter Christus possit dici membrum ecclesiae, et qualiter non.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. Quod Christus secundum quod homo fuit caput fidelium, non tantum eorum qui fuerunt post incarnationem, sed etiam illorum, qui a principio incarnationem praecesserunt.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo ponuntur obiectiones contra hoc quod dictum est, quod Christus secundum quod homo fuerit caput fidelium, qui incarnationem praecesserint.

Caput L: Cap. L. In quo respondetur ad obiectiones iam positas.

Caput LI: Cap. LI. In quo circa praedicta confutatur unus error nouellus.

Caput LII: Cap. LII. In quo declaratur quomodo soli Christo huiusmodi Deo conueniat esse caput ecclesiae, et quomodo non soli, sed aliis.

Caput LIII: Cap. LIII. In quo declaratur quod non tantum quantum ad animas sed etiam quantum ad corpora Christus caput sit fidelium.

Caput LIV: Cap. LIIII. In quo ponitur quorundam opinio cum rationibus suis dicentium quod soli electi membra sunt Christi siue corporis mystici quod est ecclesia sancta Dei.

Caput LV: Cap. LV. In quo confutatur opinio praefata cum fundamentis suis.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo ponuntur alii duo modi dicendi siue designandi membra corporis Christi.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo ueritas declaratur motae difficultatis: quorum scilicet hominum Christus caput sit et qui corporis sui, quod est ecclesia, membra sunt dicendi.

Caput LVIII: Cap. LVIII. In quo respondetur obiectionibus factis in contrarium per eos qui dicunt quod soli electi membra sunt corporis Christi.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo respondetur ad rationes aliorum qui secundo loco et tertio aliter circa membra Christi locuti sunt in cap. 56.

Caput LX: Cap. LX. In quo declaratur qualis sit unio membrorum ecclesiae ad inuicem, et de modo unionis membrorum ad caput.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo declaratur quae sit causa efficiens huius unionis membrorum ecclesiae ad inuicem.

Caput LXII: Cap. LXII. In quo declaratur an corpus Christi uerum sit melius corpore Christi mystico an econuerso.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De qualitate, et modo unionis quo corpus Christi quod est ecclesia, capiti Christo uniri dicitur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia, sint unus homo.

Caput LXV: Cap. LXV. Quomodo accipiendum sit id quod dicitur quod Christus, et corpus eius, quod est ecclesia, sint una persona.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quomodo accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod Christus, et corpus eius quod est ecclesia sunt unus Christus.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Qualiter accipiendum sit id quod a sanctis dicitur quod corpus Christi, immo quodlibet membrum eius sit Christus.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. Qualiter accipiendae sunt praedicationes eorum quae in sacra scriptura ratione praefatae mysticae unitatis dicuntur de Christo.

Caput LXIX: Cap. LXIX. De congruentia distinctionis et varietatis multiplicis statuum ac officiorum in ecclesia.

Caput LXX: Cap. LXX. In quo ponuntur obiectiones contra varietatem et diversitatem statuum ac officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXI: Cap. LXXI. In quo datur responsio ad obiectiones iam factas contra varietatem et diversitatem statuum et officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXII: Cap. LXXII. De triplici diuersitate, quae in corpore ecclesiae principaliter reperitur.

Caput LXXIII: Cap. LXXIII. Quid nomine status designetur.

Caput LXXIV: Cap. LXXIIII. Quod differentia statuum pertinentium ad spiritualem seruitutem, uel libertatem attenditur secundum incipientes, proficientes, et perfectos.

Caput LXXV: Cap. LXXV. In quo declaratur quibus conueniat esse perfectos, et quibus conueniat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVI: Cap. LXXVI. Quod praelatis maioribus ecclesiae, episcopis, et religiosis proprie competat esse in statu perfectionis.

Caput LXXVII: Cap. LXXVII. In quo ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt, de perfectione pontificalis status, et religiosorum.

Caput LXXVIII: Cap. LXXVIII. In quo respondetur ad rationes iam factas in praecedenti cap.

Caput LXXIX: Cap. LXXIX. In quo ponuntur rationes inter episcopum, et presbyterum secundum distinctionem siue semper; fuerit ab institutione eorum.

Caput LXXX: Cap. LXXX. Quod domini Cardinales sanctae Romanae ecclesiae sint in statu perfectionis.

Caput LXXXI: Cap. LXXXI. In quo ponuntur rationes propter quas status dominorum Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae honore praeferendi sunt caeteris ecclesiae praelatis.

Caput LXXXII: Cap. LXXXII. In quo ponuntur obiectiones contra statum dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIII: Cap. LXXXIII. In quo respondetur ad obiectiones factas contra statum, et dignitatem dominorum Cardinalium.

Caput LXXXIV: Cap. LXXXIIII. De triplici ordine in statu Cardinalium sanctae Romanae ecclesiae.

Caput LXXXV: Cap. LXXXV. De uarietate, et differentia officiorum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVI: Cap. LXXXVI. De uarietate, et distinctione graduum in ecclesia Dei.

Caput LXXXVII: Cap. LXXXVII. De duplici potestate in republica Christiana spirituali scilicet et terrena.

Caput LXXXVIII: Cap. LXXXVIII. In qua ponuntur obiectiones contra ea quae dicta sunt de duplici potestate danda in uniuersitate Reip. Christianae seculari, et spirituali.

Caput LXXXIX: Cap. LXXXIX. In quo ponuntur responsiones ad obiecta facta in praecedenti cap. contra duplicem potestatem in uniuersitate fidelium.

Caput XC: Cap. XC. De multiplici eminentia qua potestas spiritualis supereminet potestati seculari.

Caput XCI: Cap. XCI. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra ea quae dicta sunt, de praeminentia potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCII: Cap. XCII. In quo respondetur rationibus supra dictis contra praeminentiam potestatis spiritualis supra secularem.

Caput XCIII: Cap. XCIII. In quo circa potestatem sacramentalem siue ordinis, et iurisdictionalem ponuntur duodecim conclusiones.

Caput XCIV: Cap. XCIIII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti c.

Caput XCV: Cap. XCV. In quo respondebitur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCVI: Cap. XCVI. In quo post distinctionem potestatis iurisdictionis ponuntur conclusiones duodecim.

Caput XCVII: Cap. XCVII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra aliquas conclusiones positas in praecedenti capitulo.

Caput XCVIII: Cap. XCVIII. In quo respondetur ad obiectiones factas in praecedenti capitulo.

Caput XCIX: Cap. XCIX. Ostendens quod potestas spiritualis clauium tam bonis sacerdotibus quam malis communis est.

Caput C: Cap. C. In quo ponuntur obiectiones aliquae aduersariorum contra ea quae dicta sunt in cap. praecedenti.

Caput CI: Cap. CI. In quo dantur responsa ad obiectiones factas.

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work