1 Sed ex dictis §. 10. et 11. Respondetur, a praedicabili ut sic non posse abstrahi aliam rationem praedicabilis, quia illa ratio est iam abstracta. Nam actus reflexus tendens in quinque praedicabilia, etiam tendit in se ipsum secundum rationem praedicabilis, sicut actus tendens in rationem communem entis, aut actus vitalis, tendit in se ipsum secundum quod participat rationem entis, aut actus vitalis, quia in ipso obiecto per illum repraesentato reperitur ratio, quam ipse habet in se. Non est ergo inconveniens, ut actus intellectus sit inferior suo obiecto, et ipsius species, quando illud continet rationem communem ipsi actui convenientem, quare non abitur in infinitum, quia licet possit infinitos actus reflexos terminare, omnes tamen illi repraesentant eandem rationem communem praedicabilis, sicut actus repraesentans rationem entis potest ab illis actibus cognosci sub ratione entis, qui tamen non abstrahunt aliam rationem communem entis, sed eandem, quam primus actus: at vero in abstractionibus, ut in infinitum iretur, opus esset novas rationes communes abstrahere in ratione praedicabilis.