1 Ratio a priori est, quia ad cognoscendam rationem communem non requiritur, nisi cognoscere aliquid, in quo plura sunt similia: cognito enim uno simili, cetera ei similia confuse cognoscuntur, ut dixi disp. 3. sect. 1. Confirmatur, quando definitur ens, illa definitio convenit actui definienti, quia vere ille est ens, sicut cetera. Item dicimus, Deum cognoscere omnes nostros actus, et cognoscendo confuse illum Dei actum, confuse cognoscimus omnes nostros tanquam terminos actus divini. Sic actus ille reflexus, quo cognosco praedicabile ut sic, etiam cognoscit se tanquam formam constituituam universalis. Item actus reflexus cognoscit alium actum reflexum tanquam formam, a qua ipse denominatur universalis, et sic in infinitum.