Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

QUAM brevissime ab his difficultatibus me expediendum curabo, quas iam discussi perstringam, non persequar, ne actum agatur.

Sectio I. Utrum praedicabile sit genus ad quinque praedicabilia.

CVM nonnullis negat Albertus in praedicabilibus tract.2.cap.9. Probatur primo, quia universale, ut sic non est ratio univoca ad omnia universalia, ergo nec genus. Antecedens probatur. Primo, quia sunt multa universalia entis rationis, et realis. Multa item substantiae et accidentis, quibus nihil potest esse univoce commune. Secundo probatur idem antecedens, quia duo ultima praedicabilia pendent a tribus primis, ut accidens a substantia. Ergo prima tria universalia per prius participant rationem universalis, quam duo ultima, ergo ratio universalis est analoga. Tertio, quia modus praedicandi est similis modo essendi, quales enim sunt res, tales debent enunciari. Sed modus essendi est analogus, ergo et modus praedicandi.

Non urget hoc argumentum. Negatur antecedens. Ad primam probationem respondetur enti reali et rationis, substantiae et accidenti non dari rationem univoce communem primo intentionaliter, datur vero secundo intentionaliter, quia simili omnino ratione genus accidentis, aut entis rationis praedicatur de suis speciebus, ac substantiae genus, ut dixi disput.4. sect.2. et infra dicetur sect.2.

Ad secundam probationem primo negatur antecedens, quia licet ea praedicabilia physice pendeant a substantia, non tamen in ratione praedicabilis, quia non est opus prius concipere substantiam universalem, quam accidens. Formato enim accidentis conceptu potest quis illum ad inferiora referre, sicut potest referre substantiam, cum eam cognoscit. Secundo, quartum praedicabile non semper pendet physice ab aliis, v.g. quando praedicatur proprium, quod non distinguitur realiter a substantia, tunc non pendet physice ab illa. Dices illum conceptum pendere a quidditativo. Respondetur pendere ab illo tanquam obiectum materiale a formali in demonstratione a priori, quod non tollit univocationem; sicut conceptus de risibili in demonstratione a priori pendet a conceptu de admirativo, et uterque pertinet ad quartum praedicabile univoce. Adde eamdem ob causam ultima praedicabilia dici posse priora primis, quia in demonstratione a posteriori pendent haec ab illis, ergo haec dependentia non tollit univocationem.

Ad tertiam probationem distinguo maiorem; modus praedicandi sequitur modum essendi realiter, negatur: sequitur modum essendi in intellectu, et obiective, conceditur. Explico, non praedicantur res ad modum, quo sunt, sed ad modum, quo per actus nostros apprehenduntur, et sicut obiective in intellectu. Nam res a parte rei sunt determinatae, et praedicantur confuse, quia confuse apprehenduntur. Item genus et differentia habent eumdem modum essendi realiter, et praedicatur modo diverso. Ad rationem ergo vere praedicationis requiritur, ut quantum ad rem praedicatam, res enuntientur ut sunt, non vero quantum ad modum praedicandi, qui est valde diversus propter actus confusos, per quos res est in intellectu. Praeterea admisso antecedenti, negatur consequentia, quia licet substantia praedicetur ut substantia, et accidens ut accidens, tamen substantia in ordine ad sua inferiora eodem omnino modo praedicatur, quo accidens in ordine ad sua. Utrumque enim est ratio communis a suis inferioribus univoce participata.

Secundo moventur, quia genus non potest esse species. Ergo praedicabile non est genus. Respondetur genus sub diversa consideratione esse genus, et sub diversa esse speciem subiicibilem; qua enim ratione est cognitio confusa repraesentans plures species, est genus; qua ratione vero est obiectum alterius cognitionis confuse repraesentantis rationes communes omnibus praedicabilibus, est species subiicibilis, ut suo modo contingit speciei praedicabili, quae est individuum cum aliis speciebus respectu eius cognitionis, per quam cognoscitur species in communi. Item cognitio essentialiter est cognitio, et accidentaliter est obiectum cognitionis reflexae, vide quae dixi disput.4. sect.1.

Dices, ergo praedicabile accidentaliter praedicatur de genere, quia accidentaliter ei convenit esse speciem subiicibilem. Nego consequentiam. Quia, licet accidentaliter ei conveniat per aliam cognitionem repraesentari, et denominari speciem subiicibilem, ratio tamen repraesentata (quae est esse praedicabile,) illi convenit essentialiter, v.g. animal est genus, et includit actum intellectus tanquam genereitatem, et ipsam naturam animalis tanquam materiale. Huic generi, nempe animali, accidentaliter convenit repraesentari per actum, et esse genus; ratio tamen repraesentata essentialis est omnibus, quae continentur sub animali: toti huic generi accidentale est cognosci per alium actum reflexum, ut conveniens est cum specie, et aliis praedicabilibus: esse praedicabile est de essentia generis, ut est genus, et haec est ratio repraesentata per praedicabile ut sic; at cognosci per actum reflexum est illi accidentale, et consequenter illi accidit esse speciem subiicibilem comparatione praedicabilis ut sic. Unde patet non esse inconveniens, quodlibet praedicabile esse accidentaliter speciem subiicibilem, et essentialiter esse praedicabile.

Tertio est omnium difficillimum argumentum: quia si praedicabile ut sic est genus, ergo pertinet ad primum praedicabile: ergo non potest esse ratio communis omnibus praedicabilibus. Consequentia patet, quia ratio communis debet sub se continere omnes rationes particulares: sed primum praedicabile non continet se sub se, neque est ratio communis ceteris praedicabilibus, quia illa non sunt genus. Antecedens probatur, quia primum praedicabile est genus, in quo continentur formaliter et directe omnia genera: nec est cur aliquod excipiatur, cum ei omnia conveniant, quae requiruntur ad genus.

Nec iuvat dicere universale ut sic esse actum reflexum, quod est supra omnia praedicabilia. Nam etiam genera reflexa pertinent ad hoc praedicabile, tum quia vere sunt genera, tum quia cognitio reflexa ut sic est genus ad cognitionem humanam reflexam et Angelicam, quae tamen ad hoc pertinent praedicabile. Si vero dixeris ceteras cognitiones reflexas non reflectere supra rationem communem praedicabilis, sicut reflectit praedicabile ut sic, atque ea ratione posse ceteras reflexas ad primum praedicabile pertinere, secus vero praedicabile ut sic: si hoc dicis, petis quidem principium, hoc enim impugnamus; cur enim unus actus reflexus pertineat ad primum praedicabile, et non alius, cum per te uterque omnino sit genus?

Pro explicatione argumenti est advertendum, praedicabile ut sic habere pro ratione quidditatiua esse esse unum de multis praedicabile (sicut animal esse vivens sensibile) in quo continentur ea, quae denominantur universalia, ut animal, homo, et actus intellectus, a quo denominantur, ut cognitio animalis, cognitio hominis, quia universalia sunt composita ex obiecto et actu illud repraesentante. Itaque praedicabile ut sic essentialiter est vel omnia universalia immediate, et confuse cognita, ut omnia genera, omnes species, omnes differentiae, omnia propria, et omnia accidentia, includendo tam materiam, quam formam; vel (sunt una ratio ab illis omnibus abstracta, ut volunt Thomistae) quae ratio essentialis est cuique praedicabili, ut est praedicabile. Haec ratio praedicabilis ut sic connotat pro forma denominante actum reflexum nostri intellectus confuse repraesentantem omnia praedicabilia, qui actus reflexus dicitur, quia habet pro obiecto actus eiusdem intellectus, per quos praedicabilia particularia constituuntur.

Hic actus reflexus accidentaliter convenit praedicabili ut sic, sicut animali ut sic convenit accidentaliter cognitio, a qua genus denominatur. Hic actus reflexus repraesentat rationem communem et confusam materialis et formalis universalis. Sicut cognitio animalis repraesentat rationem communem animalis: in qua repraesentatione ipsi actus etiam repraesentantur, et omnes actus reflexi supra illum, secundum quod conveniunt in ratione materialis et formalis universalis. Etenim actus intellectus humani licet se ipsum clare et distincte non possit habere pro obiecto, potest tamen secundum aliquam rationem communem, in qua cum suo obiecto conveniat; ut quando definitur aut cognoscitur ens, aut actio vitalis in communi, certe ea definitione definitur etiam ipse actus definiens, quia est ens, et actio vitalis, et illi convenit definitio entis et actionis vitalis.

Sectio II. De numero praedicabilium.

↑ Top of work