Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.
Sectio I. Utrum praedicabile sit genus ad quinque praedicabilia.
Sectio II. De numero praedicabilium.
§ 17
Praedicabile commode in quinque species dividitur.— Communiter assignantur praedicabilium species quinque. De quibus modo differemus. Primo quidem poterunt ad duas reduci, ad praedicabile, in quid, et in quale; quas deinde dividemus in praedicabile in quid complete et incomplete, et in praedicabile in quale proprium et commune; deinde praedicabile in quid incomplete posset dividi in praedicabile, in quid, subsistens, et in quale quid, vel posset universale tripartiri, in quid, quale quid, et quale. Itaque secundum diversas rationes communes, in quibus conveniunt, posset fieri partitio, sed commode partitum est in quinque species, quibus recte praedicata quidditatiua et accidentalia dignoscuntur, et quid unaquaque specie contineatur, neque enim est ullus praedicationis modus, quin in eis contineatur. Nam omnis res aut est de conceptu quidditativo vel extra illum. Si primum, aut continet totam quidditatem, et sic est species; aut tantum rationem communem, et sic est genus; aut rationem differentiae, et sic est tertium praedicabile, neque alio modo pertinere potest ad quidditatem. Si vero est conceptus non quidditatiuus, est ergo accidentalis. Quod per ly quale denotatur, etiam si sit conceptus quantitatis. Accidentalis dupliciter esse potest, aut habens necessariam connexionem cum rei quidditate, sic autem pertinet ad proprium; aut non habens talem connexionem, sic vero est quintum praedicabile.
§ 18
Ad dignoscendum an species sint atomae, et subalternae: non est attendenda diversitas rerum quae praedicabilia denominantur, nec actuum a quibus denominantur.— Ad dignoscendum utrum hae sint species atomae? an vero subalternae? non est attendenda materialis diversitas rerum, quae praedicabilia denominantur. Haec enim diversitas est omnino physica, et per accidens ad logicum institutum, ad quod tantum attinet inquirere, quo pacto unum de alio praedicetur in ordine ad demonstrationem? unde provenit ut genus entis realis, et entis rationis sint omnino univoca, et numero tantum distincta, quia in dialecticis praeceptis, et proprietatibus omnino sunt similia sine ulla prorsus dissimilitudine. Utrumque enim in quid incomplete de suis inferioribus praedicatur, etc. Illa autem dissimilitudo entis realis et rationis ad logicum neque spectat, neque ei quidquam in suo officit instituto.
§ 19
Omnia genera constituunt unam infimam speciem generis.— Unde omnia genera constituunt unam infimam speciem generis, et omnes species unam infimam speciem, et omnes differentiae unam infimam speciem differentiae, atque hae tres species inter se distinguuntur specie. Quartum autem et quintum praedicabile constituunt unam solam speciem, quamvis non multum reclamare, si dicas esse duas species, quia in ordine ad demonstrationem multum interest inter utrumque.
§ 20
Dices. Genus est una species infima, ergo quando definitur, non definitur genus, sed species, quia definitur ratio communis omnium generum: haec autem est species, ergo. Hic committitur aequivocatio, non enim definitur genus secundum quod refertur ad cognitionem confusam, per quam omnia genera repraesentantur ut similia, sed per ordinem ad cognitionem, per quam constituitur in ratione generis, et repraesentatur, ut communis pluribus speciebus; sicut cum definitur differentia, non definitur species, aut genus, licet differentia ut sic, est species ad hanc et illam differentiam, quia hoc illi convenit per actum reflexum, a quo non vocatur differentia, sed ratio differentiae; sed illi convenit ab actu directo, per quem refertur ad sua inferiora, ut rationale ad Petrum et Paulum.