Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Varias generum acceptiones, et cur de eo prius sermo a Porphyrio instituatur, aliaque inutilia praetermittens, ad dialecticum negotium propero.
Sectio I. Genus definio.
Genus (ut Porphyrius, et Dialectici sentiunt) est id quod de pluribus differentibus specie in quid aptum est praedicari.1 Qua definitione genus essentialiter definitur, quia praedicabilitas est de essentia universalis, ut probavi disputat. 3. sect. 2. constat haec definitio genere, et differentia. Genus est praedicabile, quod significatur illis verbis, quod aptum est praedicari. Quinque enim praedicabilia in ratione praedicabilis conveniunt eodem modo, quo leo et equus in ratione animalis: ut ergo animal est genus leonis et aequi, sic praedicabile est genus quinque praedicabilium, (ut disp. 6. patebit.)
Dices. Primum praedicabile, quod est genus, est genus, ergo non potest esse species, ergo praedicabile non est genus ratione illius, quia genus semper respicit speciem.1 Adverte, primum praedicabile sub diversis considerationibus esse genus et speciem, est enim essentialiter genus, et accidentaliter species. Nam eo quod sit cognitio confusa repraesentans plures species, dicitur genus, quod illi convenit essentialiter, quia eius essentia est repraesentare plura diversarum specierum confuse, ut sunt similia: et quia idem primum praedicabile est obiectum alterius cognitionis confusae, atque reflexae ad illud cum aliis praedicabilibus terminatae, dicitur species, sicut homo dicitur species animalis, quia simul cum aliis animalibus confuse cognoscitur sub conceptu animalis. Primum quidem essentiale est cognitioni genericae, accidentale secundum, ut in omni cognitione patet, quae essentialiter est cognitio suum repraesentans obiectum, et accidentaliter est obiectum alterius reflexae cognitionis, ut in prima disputatione dixi, actus aliarum scientiarum esse logicae obiectum.
Igitur praedicabile ponitur loco generis; reliqua ponuntur loco differentiae. Differt enim genus a proprio et accidenti, quia haec accidentaliter et in quale, genus vero essentialiter, et in quid de suis inferioribus praedicatur. Differt autem a differentia, quod haec in quale quid, et per modum accidentis, genus vero in quid dicitur. Differt ab specie, quia genus praedicatur in quid incomplete, species vero in quid complete,1 idest genus non est tota quidditas, et conceptus adaequatus, et completus suorum inferiorum, species vero est tota quidditas, et conceptus essentialis, completus suorum inferiorum, quae differentia continetur illis verbis definitionis, de pluribus differentibus specie, nam id, quod praedicatur de pluribus speciebus, non potest esse tota illarum essentia, quia species habent diversas essentias totales, quare una totalis non potest de omnibus illis praedicari.
Solet a multis satis disputari, quid in praesenti definiatur?1 Sotus indubitatum esse arbitratur, genus secundum utramque partem definiri non posse, quia est ens per accidens; sed eius sententia est falsa, quia quidquid habet esse, eo modo, quo illud habet, est definibile, quia rem esse cognoscibilem est entis attributum, atque proprietas: definitur itaque genus secundum utramque sui partem, quia definitur universale, et praedicabile de multis, quod nec soli convenit naturae, quae universalis dicitur, quia ea sola animal v.g. seclusa cognitione confusa, neque est universalis formaliter, nec praedicabilis. Cognitio vero, secluso obiecto, non est praedicabilis de speciebus, utrumque igitur definitur, natura quidem (animal v.g.) ut subiectum universalitatis, quod in recto significatur, et definitur, cognitio vero tanquam forma universalitatis, quae in obliquo connotatur: eo enim ipso, quod dicitur aliquid de multis praedicari, dicitur obiectum, quod praedicatur, et ratio, per quam praedicatur. Obiectum est definitum quod, cognitio definitum quo. Quod contingit in quavis definitione rei per terminos connotativos, adiectivos, seu accidentales, ut quando definitur album est disgregativum visus, definitio convenit parieti ut quod, albedini autem, ut quo.2 Quam doctrinam aperte colligo ex S. Thoma opusc. 56. ante medium, asserente universale non esse unum in substantia, cum aggregat in se accidens, scilicet, intentionem secundam, et substantiam. Ergo genus idem etiam aggregat, et per eam explicari oportet.
Ad Sotum respondeo, ens per accidens definiri non posse aliqua definitione quidditative explicante utramque partem secundum se, at posse, si tantum partes explicentur, secundum rationem aliquam, in qua conveniunt, et efficiunt unum, ut potest exercitus, et domus definiri.1
Contra definitionem solet obiici, ens esse praedicabile de pluribus specie differentibus, cum tamen ens non sit genus. Verum admissa communiori sententia de analogia entis, respondetur omnia analoga excludi non modo a ratione generis, sed a quocumque praedicabili, quia praedicabile est unum simpliciter, analogum vero unum secundum quid.1 Respondetur secundo, ad rationem generis requiri, ut habeat species, quarum differentiae non includat ipsum genus.2 Ut rationale non includit animal formaliter, at vero omnes differentiae includunt ens, ergo ens non est genus.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Hic late solet inquiri, utrum materiale generis, quod definitur, sit abstractum ab omnibus inferioribus materialibus: Scilicet, utrum hoc materiale abstrahatur ab animali, colore, chymaera: Quorum singula sunt genus, primum respectu hominis et Leonis: secundum respectu albedinis et nigredinis: tertium respectu montis aurei et hypocentauri. Haec quaestio facile resolvi potest, asserendo hanc definitionem omnibus generibus convenire1 secundum utramque partem, quia nullum est genus, quod non sit praedicabile de pluribus speciebus. Ergo haec definitio convenit generibus omnibus. Confirmatur. Illa tria, quae numerauimus, vere sunt praedicabilia in quid de pluribus differentibus specie, ergo illis omnibus convenit definitio generis.
Obiectio.— Sed obiicies, omnia genera non conveniunt univoce in ratione generis, ergo non possunt una definitione comprehendi. Consequentia patet, quia una definitio fertur in unum obiectum. Antecedens probatur, quia ens rationis etiam est genus, sicut ens reale, sed enti reali et rationis non potest dari una ratio univoce conveniens: ergo omnia genera non conveniunt univoce in ratione generis.
Solvitur.— Sed hoc argumentum et falsum assumit, et male concludit, quia omnia genera univoce conveniunt in ratione generis, nam omnia illa eodem modo de suis inferioribus praedicantur. Nam sicut animal praedicatur in quid de homine et leone, ita color praedicatur in quid de albedine et nigredine, et chymaera, de monte aureo et hypocentauro; ergo chymaera, color, et animal omnino sunt similia in ratione generis. Quod explico. Nam licet animal et color habeant dissimilitudinem in ratione entis, et chymaera non conveniat cum illis in ratione entis, tamen eodem omnino modo respicit color albedinem et nigredinem, quo animal respicit hominem et leonem, eodem profus modo chymaera respicit montem aureum et hypocentaurum: ergo ens reale et rationis conveniunt univoce inferioribus respiciendis speciebus: sed hoc est convenire univoce in ratione generis, et in ratione materiae generis1: nam genus denominatur id, quod concipitur, ut praedicabile in quid de pluribus speciebus. ergo.