Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

Sectio I. Utrum praedicabile sit genus ad quinque praedicabilia.

Ad confirmationem consequenter respondetur, rationem communem, secundum quod est communis, debere continere omnes particulares; conceditur, et sic praedicabile secundum, quod dicit rationem praedicabilis, continet sub se omnia praedicabilia, ut animal omnia animalia, at ratio communis, secundum id, in quo non est communis, non debet continere sub se omnes particulares; sic autem praedicabile non est ratio communis secundum quod extrinsece a cognitione reflexa denominatur, sed secundum rationem praedicabilis, quam dicit in recto; sicut animal est ratio communis secundum quod dicit animal in recto, at vero actus genericus animalis non est communis ut quod, nec praedicabilis de homine et leone: atque ita primum praedicabile non se continet sub se, sed continetur sub praedicabili in communi secundum essentialem rationem praedicabilis.

Sectio II. De numero praedicabilium.

↑ Top of work