Secundo moventur, quia genus non potest esse species. Ergo praedicabile non est genus. Respondetur genus sub diversa consideratione esse genus, et sub diversa esse speciem subiicibilem;1 qua enim ratione est cognitio confusa repraesentans plures species, est genus; qua ratione vero est obiectum alterius cognitionis confuse repraesentantis rationes communes omnibus praedicabilibus, est species subiicibilis, ut suo modo contingit speciei praedicabili, quae est individuum cum aliis speciebus respectu eius cognitionis, per quam cognoscitur species in communi. Item cognitio essentialiter est cognitio, et accidentaliter est obiectum cognitionis reflexae, vide quae dixi disput.4. sect.1.