1 Hic actus reflexus accidentaliter convenit praedicabili ut sic, sicut animali ut sic convenit accidentaliter cognitio, a qua genus denominatur. Hic actus reflexus repraesentat rationem communem et confusam materialis et formalis universalis. Sicut cognitio animalis repraesentat rationem communem animalis: in qua repraesentatione ipsi actus etiam repraesentantur, et omnes actus reflexi supra illum, secundum quod conveniunt in ratione materialis et formalis universalis. Etenim actus intellectus humani licet se ipsum clare et distincte non possit habere pro obiecto, potest tamen secundum aliquam rationem communem, in qua cum suo obiecto conveniat; ut quando definitur aut cognoscitur ens, aut actio vitalis in communi, certe ea definitione definitur etiam ipse actus definiens, quia est ens, et actio vitalis, et illi convenit definitio entis et actionis vitalis.