Ad secundam probationem primo negatur antecedens, quia licet ea praedicabilia physice pendeant a substantia, non tamen in ratione praedicabilis,1 quia non est opus prius concipere substantiam universalem, quam accidens. Formato enim accidentis conceptu potest quis illum ad inferiora referre, sicut potest referre substantiam, cum eam cognoscit. Secundo, quartum praedicabile non semper pendet physice ab aliis,2 v.g. quando praedicatur proprium, quod non distinguitur realiter a substantia, tunc non pendet physice ab illa. Dices illum conceptum pendere a quidditativo. Respondetur pendere ab illo tanquam obiectum materiale a formali in demonstratione a priori, quod non tollit univocationem; sicut conceptus de risibili in demonstratione a priori pendet a conceptu de admirativo, et uterque pertinet ad quartum praedicabile univoce. Adde eamdem ob causam ultima praedicabilia dici posse priora primis, quia in demonstratione a posteriori pendent haec ab illis, ergo haec dependentia non tollit univocationem.