Pro explicatione argumenti1 est advertendum, praedicabile ut sic habere pro ratione quidditatiua esse esse unum de multis praedicabile (sicut animal esse vivens sensibile) in quo continentur ea, quae denominantur universalia, ut animal, homo, et actus intellectus, a quo denominantur, ut cognitio animalis, cognitio hominis, quia universalia sunt composita ex obiecto et actu illud repraesentante. Itaque praedicabile ut sic essentialiter est vel omnia universalia immediate, et confuse cognita, ut omnia genera, omnes species, omnes differentiae, omnia propria, et omnia accidentia, includendo tam materiam, quam formam; vel (sunt una ratio ab illis omnibus abstracta, ut volunt Thomistae) quae ratio essentialis est cuique praedicabili, ut est praedicabile. Haec ratio praedicabilis ut sic connotat pro forma denominante actum reflexum nostri intellectus confuse repraesentantem omnia praedicabilia, qui actus reflexus dicitur, quia habet pro obiecto actus eiusdem intellectus, per quos praedicabilia particularia constituuntur.