CVM nonnullis negat Albertus in praedicabilibus tract.2.cap.9.1 Probatur primo, quia universale, ut sic non est ratio univoca ad omnia universalia, ergo nec genus. Antecedens probatur. Primo, quia sunt multa universalia entis rationis, et realis. Multa item substantiae et accidentis, quibus nihil potest esse univoce commune. Secundo probatur idem antecedens, quia duo ultima praedicabilia pendent a tribus primis, ut accidens a substantia. Ergo prima tria universalia per prius participant rationem universalis, quam duo ultima, ergo ratio universalis est analoga. Tertio, quia modus praedicandi est similis modo essendi, quales enim sunt res, tales debent enunciari. Sed modus essendi est analogus, ergo et modus praedicandi.