Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Disputatio V: De specie, et individuo.
Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.
De his tribus praedicabilibus eamdem instituo disputationem breuitatis ergo.
Sectio I. Differentiae essentiam propono.
1 Hoc differt distinctio a differentia, quod illa meram indicat pluralitatem, haec addit inaequalitatem, unde Petrus distinctus est a Paulo, non tamen differens. Solent tamen minus proprie indiscriminatim sumi. Tot ergo sunt differentiae, quot rationes, in quibus potest esse inaequalitas. In accidentibus, quibus quis differt a seipso secundum diversa tempora, aut partes, vel differt ab aliis secundum diversa accidentia, aut modo, quo in diversis temporibus, aut partibus potest habere. De differentia propriissima, qua res essentialiter differt ab aliis, disputandum est in hoc tertio praedicabili. Differentia est, quae genus contrahit ad aliquam speciem 2, quae ex illo componitur tanquam ex forma metaphysica, nam quia actus est qui distinguit, remque exornat, et materiam limitat a sua potentialitate in physicis; ideo metaphorice differentia dicitur actus, seu forma, genus vero materia. Est quidem forma speciem componens, et genus contrahens, sive perficiens. Potest differentia considerari 3 secundum se, secundum quod illi convenit de suo conceptu, ut rationale secundum quod est principium discursus; vel potest considerari, ut pars speciei, et sic etiam concipitur, ut contrahens genus, nam speciem componit illud contrahendo; vel potest considerari in ordine ad sua inferiora, sic autem definitur, Differentia est praedicabile de pluribus in quale quid. 4 differt a genere et specie, quia hae praedicantur in quid; a proprio autem et accidenti, quia in quale, estque medium inter illa quatuor aliquid de extremis participans, ut homo inter brutum et Angelum.
1 Primo se se offert qua ratione praedicari possit in quale, et in quid, quia sicut subsistere, et inhaerere repugnat, ita in quid et in quale: verum facile conciliantur, res enim pertinens ad quidditatem compositi, termino quidditativo, et adiectivo significari potest, quia significatur per modum adiacentis, et existentis in alio, quod est proprium formae, quae quamvis subsistit, est tamen in materia, et materia non dicitur esse in forma. Igitur differentia praedicatur in quale, quantum ad modum praedicandi, quia praedicatur ad modum alteri adhaerentis, illudque afficientis, seu tribuentis denominationem, nam sicut materia dicitur vivens ab anima, anima vero non accipit denominationem a materia, ita rationale non dicitur animal, hoc autem dicitur rationale, quia genus denominatur a differentia, differentia vero non a genere. In quo etiam imitantur materiam et formam physicam, ut patebit disput.4.physicorum at quantum ad rem praedicatam praedicatur in quid.
1 Secundo obiicio, quia irrationale est differentia, et non praedicatur in quale quid. Respondet nonnullus irrationale praedicari in quid de leone, quia constituit brutum, quod est leonis genus, et de illo in quid praedicatur. 2 Contra, quia rationale constituit hominem, qui est Petri species, et de illo in quid praedicatur, cum tamen de Petro rationale non in quid, sed in quale quid praedicetur: ergo idem erit in casu argumenti. 3 Respondetur, si irrationale concipiatur praecisum ab animali, et cum illo non constituens brutum, et hoc termino irrationale significetur, in quale quid, de leone praedicari. nam eodem modo praedicatur de inferioribus, quo de specie, quam constituit. de hac autem praedicatur, in quale quid: Si autem concipiatur, ut componens brutum, et nomine substantivo, significetur, praedicari in quid, sicut rationale in quid praedicatur de Petro, cum significatur hoc termino, homo.
1 Obiicio tertio. Irrationale est differentia animalis, quod dividitur in rationale et irrationale, et non praedicatur de leone in quale quid, quia leo essentialiter non constituitur per negationem rationalitatis, sed per aliquid positivum: ergo differentia non praedicatur, in quale quid. 2 3 Distinguo antecedens Irrationale, ut formaliter significat negationem, est differentia essentialis animalis; nego antecedens. Concedo tamen, ut significat rem positivam connotantem in obliquo negationem. Primo modo non praedicatur in quale quid, sed in quale. Secundo modo praedicatur, in quale quid.
1 Quarto obiicitur. Quia Porphyrius aliter differentiam diffinit, scilicet, quae de pluribus differentibus specie in quale quid praedicatur: ergo no recte a nobis. Nego consequentiam; quia in ea re turpiter (ut saepius) erravit Porphyrius, tradens definitionem differentiae subalternae, omittens differentiam infimam, cui Porphyriana definitio repugnat. Unde non definit differentiam, ut sic, vel quia (ut placet S.Thomae) 2 ultimas rerum differentias ignoravit, (quod subdifficile videtur) vel quia eas non putavit esse differentias. Nec ferre possum 3 Caietanum, et Sotum, tam esse sollicitos de auctoritate Porphyrii, hominis quidem blasphemi, et apostatae, qui nocturnae more veritatis lumine caecutivit. Asserunt ergo eam definitionem convenire differentiae ultimae per non repugnantiam, quia secundum rationem communem differentiae illi non repugnat praedicari de pluribus differentibus specie, licet illi repugnet secundum quod est differentia ultima.
1 Sed malae causae peius patrocinium. Primo, quia homo posset definiri per animal irrationale, quia illi secundum rationem communem animalis non repugnat irrationalitas, licet illi repugnet secundum quod est homo. Secundo, 2 quia proprium et accidens possent diffiniri per praedicabile in quid, quia id non repugnat secundum rationem com-munem praedicabilis. Tertio a priori, quia uni rei non possunt convenire duae rationes oppositae contradictorie, altera secundum rationem communem, altera secundum rationem particularem; ut homini non potest convenire irrationalitas ratione animalis. Nam quod convenit animalitati, convenit a parte rei homini; quod vero animalitas concipiatur sine differentiis, tantum est in suo conceptu formali abstrahere a rationali et irrationali. Quando vero contrahitur ad speciem, tollitur illa indifferentia, et abstractio. Unde simpliciter repugnat speciei differentia, contraria tam positive, quam non repugnanter. Unde homini simpliciter, et quovis modo repugnat irrationale. Hinc sumitur quarta ratio etiam a priori, quia definitio debet explicare naturam rei, et quidditatem specifice, ut talis, quod illa definitione minime praestatur. Omitto alia, quia haec satis. Omissa igitur Porphyriana definitione, quae soli convenit subalternae differentiae, haec nostra teneri debet; quae abstrahit ab utraque differentia, et sicut differentia subalterna de pluribus differentibus specie, et infima de numero differentibus, praedicatur in quale quid, ita illa definitio per illas particulas contrahi potest ad utramque differentiam.
Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?
1 Differentiam non esse universale formaliter respectu speciei, quam constituit, videtur clarum: tum ex definitione universalis, quae est in esse pluribus differentibus, tum ex illius proprietate, qua latius patet suis inferioribus, nec cum illis convertitur in subsistendi consequentia, quae deficiunt differentiae respectu speciei, quam constituit, quia species una est, et non plura, et cum differentia convertitur, ut homo cum rationali: ergo differentia non est universalis respectu speciei, sed est universalis respectu illorum, ad quae comparatur species ut universalis, quia differentia speciem, ut universalis est, constituit, et de omnibus, et solis illis praedicatur, ut universalis, de quibus species: ut rationale de omnibus, de quibus homo.
1 2 3 Contra primo, quia differentia praedicatur de specie, et non ut singulare, ergo ut universale. Distinguo consequens; ut universale materialiter, concedo; ut formaliter universale, nego; sicut species subiicibilis comparatur generi, non ut universale, vel singulare formaliter, sed universale materialiter, id est, differentia, quae praedicatur de specie, est universalis, non tamen respectu illius, sed respectu suorum inferiorum.
1 Secundo obiicitur, quia haec est praedicatio mediata, Petrus est homo, quia haec est vera causalis, Petrus est homo, quia est rationalis: ergo differentia praedicatur immediate de specie, sed universale constituitur formaliter respectu eius, de quo praedicatur immediate; ergo rationale est universale respectu hominis.