Ad argumentum in forma distinguo primum consequens. Pertinet ad primum praedicabile accidentaliter, concedo consequentiam: essentialiter, nego. Dixi enim supra praedicabili in communi esse essentialem rationem praedicabilitatem de pluribus sicut animali esse vivens sensibile, quae includit tam materiam quam formam universalem, ut genus, species, etc. Illi autem esse accidentale cognosci per actum confusum reflexum, ut animali cui accidit cognosci et denominari genus. Itaque accidentaliter continetur in primo praedicabili, quia illi accidit esse obiectum sui secundum rationem praedicabilis, et essentialiter est supra quinque praedicabilia: quia est de eius essentia esse praedicabile, sicut de essentia animalis esse vivens. Deinde distinguo consequens, non potest esse ratio communis secundum id, quod illi convenit essentialiter, nego consequentiam: secundum vero id, quod illi convenit accidentaliter, concedo; ut animal secundum quod illi est essentiale, est ratio essentialis communis homini, et leoni, secus secundum id, quod illi convenit extrinsece et accidentaliter.