Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Sectio I. Genus definio.

Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?

Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?

Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.

Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?

Dicunt alii, eam rationem sic abstractam esse specificam, et non genericam. Contra, quia ratio specifica solis convenit individuis eiusdem speciei, non vero individuis alterius. Nam conceptus specificus necessario est ultimus, sed illa ratio convenit plurium specierum individuis, et non est ultima, nec completa illorum essentia: ergo illa ratio non est specifica sed generica. Confirmatur: illa ratio animalis abstracta immediate ab individuis eodem modo praedicatur de illis, scilicet in quid incomplete, ac si abstraheretur ab speciebus, et tamen de specie et individuo praedicatur in quid incomplete, ergo semper habet rationem generis. Nec vero opus est (quod hi insinuant) ut cognoscatur tota essentia ad praedicationem generis , nam praedicari in quid complete, vel incomplete, non provenit ex cognitione ipsius praedicabilis, sed tantum requiritur, ut cognoscatur obiectum fundamentaliter conveniens pluribus differentibus aut solo numero, aut specie. Hominem enim in quid complete praedico de Petro, licet id non cognoscam, quia, etiam me ignorante, homo est tota essentia Petri. Similiter animal non est tota essentia illorum individuorum, et sic praedicatur incomplete.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work