Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?
Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.
Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?
§ 27
§ 28
§ 29
§ 30
§ 31
§ 32
§ 33
§ 34
§ 35
§ 36
§ 37
§ 38
1 Dices primo, quando video individuum animalis, tunc praesupponi speciem, ratione cuius animalitas convenit individuo. Sed contra, quia, 2 vel supponitur a parte rei, et fundamentaliter, et hoc nihil ad rem praesentem, quia hoc modo etiam genus praedicatur immediate de individuis completis, quia realiter sunt in specie individua: vel praesupponuntur cognitae species clare et distincte, et hic non est argumenti casus, quia tunc tale individuum iam cognoscitur complete, vel praesupponitur cognita confuse et in communi, et sic non effugitur difficultas, quia in omni praedicatione generis de speciebus cognoscuntur confuse individua, quia sunt idem realiter cum speciebus, et tamen non propterea dices genus immediate praedicari de individuis completis; ergo e contra, quando genus praedicatur de individuis, licet ratio specifica confuse cognoscatur, non propterea tunc dicitur genus immediate praedicari de specie. 3 Ratio a priori est, quia conceptus confusus formalitatis, quae nos latet, dicitur conceptus talis formalitatis, propter identitatem realem talis formalitatis cum formalitate, quae cognoscitur clare. Unde ab ea formalitate, quae latet, in eo casu illud individuum non denominatur species, neque individuum speciei, sed ab ea, quae, cognoscitur clare, denominatur animal, et individuum animalis.