Explico, quia iuxta tuam sententiam plura individua cognita, ut similia in operationibus communibus tantum, denominantur genus, v. g. plura individua animalis relata ad operationes sensitivas constituunt genus animal, qui conceptus animalis est omnino incompletus, quia per illum non cognoscitur adaequate quidditas alicuius individui, unde genus nihil est praeter plura individua similia incomplete cognita:1 at vero individua similia in operationibus tam communibus, quam propriis, erunt species, ut Petrus et Paulus relati ad actiones sensitivas et rationales. Unde species sunt plura individua complete cognita, quia referuntur ad omnes operationes, per quas differunt ab omnibus individuis aliarum specierum, ergo genus immediate praedicatur de individuis complete, aut incomplete cognitis; quia immediate praedicatur de specie, quae per te sunt individua.