1 Dices secundo, quando cognosco speciem, cognosci etiam confuse individua, non quidem immediate, sed remote, quia individua non sunt de ratione speciei: At, quando cognosco individua, cognosci etiam species, immediate tamen, et non remote. Unde non omnis praedicatio immediata de specie, est immediata de individuo; at omnis de individuo est immediata de specie. 2 Haec obiectio in secunda parte probandum assumit, deberet probare in individuis incompletis speciem contineri immediate, et esse de illorum ratione. Id enim est in controversia. Tota autem obiectio vera est de individuis completis, secus de incompletis, quibus repugnat conceptus specificus.