Dices in illis contineri speciem confuse et immediate. Contra, ergo clare non cognoscitur nisi individuum incompletum, ergo genus clare tunc non praedicatur nisi de individuo incompleto, quod eandem patitur difficultatem, quam tu mihi obiicis. Deinde cur species tunc cognoscitur immediate, cum nulla videatur proprietas illius magis quam si non esset? in cognitione speciei cognoscuntur remote individua, quia nihil videtur unde illa noscantur, sed nec sic videtur aliquid unde noscatur species, ergo non cognoscitur immediate. Quod assertur, speciem esse de conceptu individui, est clarum de individuo completo; at, cum non sit de incompleto, cur cognoscetur immediate? Et si quid probat ea ratio, probat non posse concipi clare individuum, quin clare concipiatur species, quia est de essentia individui.