Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Sectio I. Genus definio.

Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?

Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?

Genus dicitur esse pars actualis comparatione speciei; item et totum potestativum comparatione eiusdem, quae oportet explicare. In concipienda specie hominis v. g. hae cognitiones reperiuntur. Prima est cognitio animalis. Secunda est cognitio rationalis. Tertia est cognitio hominis. Prima est generica, quia repraesentat rationem communem pluribus differentibus specie, leoni, equo, et homini. Secunda est differentialis, quia est propria solius hominis, per quam a ceteris omnibus rebus separatur. Tertia est specifica, quia continet totam essentiam hominis praedicabilem essentialiter de pluribus solo numero differentibus. Haec tertia cognitio complectitur obiecta duarum priorum, et nihil aliud. Hominis enim notitia ad nullum terminatur obiectum, praeter animal rationale. Prima cognitio distinguit animal a rationali, quia distinctio rationis est cognitio unius obiecti, non cognito alio, quod est idem cum illo. Item cognitio rationalis distinguit rationale ab animali, quia illud non cognoscit clare, licet sit idem cum rationali.

Hinc oritur, cognitionem de homine esse compositionem hominis ex genere et differentia: nempe ex animali et rationali, quia compositio universim est simul positio duarum rerum, ex quibus tertia resultat, ita realis compositio hominis est realis unio corporis et animae, ex qua resultat homo: ita etiam rationis compositio est cognitio componens, atque coniungens duo obiecta ratione distincta, e quibus resultat tertium. Sic notitia generis componit speciem cum differentia, e quibus resultat species. Eamdem ob causam genus et differentia sunt partes speciei, quia pars est illa, ex qua simul posita cum alia compositum efficitur, ut corpus est pars hominis, et cognitio generica est partialis, et incompleta, quia terminatur ad partem obiecti, et non ad totum. Idemque dixerim de cognitione differentiali. At specifica cognitio est totalis, atque completa. Haec est causa, cur genus dicitur pars actualis speciei, quia in actuali cognitione speciei comprehenditur genus, ut pars speciei simul eam constituens cum differentia: quia species non potest concipi sine genere et differentia, cuius tota essentia consistit in utroque conceptu, ut hominis essentia in corpore et animo, eandemque ob causam homo est totum actuale, quia in actuali cognitione sui genus includit. Quod non est pars Physicae, sed sola ratione, quia Physice nulla est distinctio inter animal et rationale, nec compositio ulla cum homine, sed compositio, atque distinctio contingunt solum per actus confusos, et claros intellectus. Distinctio quidem per confusos, et inadaequatos, compositio vero per clariores, magisque adaequatos obiectis.

Haec compositio ex genere et differentia non includit genus abstractum, atque commune cum sua integra universalitate, sed ab ea contractum, atque restrictum per conceptum differentiae. Nam, sicut genus, et quaevis ratio communis abstrahitur actu confuso non penetrante differentias, per quem genus divagatur in omnes species, ita restringitur et limitatur ad unam speciem per actum clarum differentiae, v. g. animal, cognitum sine rationali, commune est homini, et equo: at adiuncta rationalitate, iam non est commune equo, sed homini proprium, et quia speciem componit non cum confusa priori cognitione, sed cum clare penetrante differentiam, ideo in compositione contrahitur a sua universalitate ad hanc speciem, et non finitur per eam cognitionem ad alias abire; nam, si esset tunc omnibus commune, omnes species confuse cognitae componerent hominem, quia animal commune est, omnes species cognitae confuse, saltem materialiter, homo autem nec materialiter componitur ex leone.

Unde effluxit adagium, genus sumitur a materia, differentia vero a forma; quia sicut materia est indifferens ad hominem et leonem, determinatur autem ad hominem per formam. Nam actus est qui distinguunt; ita genus indifferens est ad plures species, determinatur autem per differentias. Cum hoc discrimine, materiam esse eamdem numero successive in embrione, homine, et cadavere: at animal distinctum est realiter in singulis inferioribus. Igitur species componitur ex genere non abstracto, atque communi, sed concreto, et reddito particulari per differentiam. Vocatur autem genus, quia est obiectum cognitionis genericae, quando non cernitur differentia. Sunt enim in homine et sensatio, et discursus, animal dicitur a sensatione, et rationale a discursu. Quia igitur homo potest concipi cum sola sensatione, et sic confuse cognitus, est genus, et quia concipi potest cum sensatione, et simul cum discursu, et sic est species; ideo homo relatus ad sensationem, dicitur animal, et genus, quia per ordinem ad illam cognoscitur actu generico, et vocatur genus concretum, et animal contractum, quia illi adiungitur cognitio differentiae. Uno verbo. Illa ratio, in qua homo est similis bruto, semper vocatur genus; abstractum, si sola cognoscitur; concretum vero si simul cum alia, in qua est dissimilis. Atque haec vocatur differentia.

Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.

Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work