1 Sed distinguo maiorem cum sua probatione: quando inter supremum et infimum est interponibile medium, concedo maiorem, nego tamen quando non est interponibile. In quo casu gradus supremus dicitur quia est superior, et infimus quia est inferior; non vero quia inter utrumque alius interponatur, et in hoc sensu species est infimus gradus respectu generis, et genus supremus, inter quos nullus gradus mediat. Similiter distinguo minorem; gradus specificus est medius inter genus et individuum completum, concedo minorem; nego tamen, inter genus et individuum incompletum speciem mediare. Similiter distinguo consequens, ergo non potest praedicari genus de individuo completo, nisi media specie, concedo consequentiam, nego tamen de individuo incompleto. Habet ergo genus immediata individua incompleta, non tamen completa.