Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Sectio I. Genus definio.

Genus (ut Porphyrius, et Dialectici sentiunt) est id quod de pluribus differentibus specie in quid aptum est praedicari. Qua definitione genus essentialiter definitur, quia praedicabilitas est de essentia universalis, ut probavi disputat. 3. sect. 2. constat haec definitio genere, et differentia. Genus est praedicabile, quod significatur illis verbis, quod aptum est praedicari. Quinque enim praedicabilia in ratione praedicabilis conveniunt eodem modo, quo leo et equus in ratione animalis: ut ergo animal est genus leonis et aequi, sic praedicabile est genus quinque praedicabilium, (ut disp. 6. patebit.)

Dices. Primum praedicabile, quod est genus, est genus, ergo non potest esse species, ergo praedicabile non est genus ratione illius, quia genus semper respicit speciem. Adverte, primum praedicabile sub diversis considerationibus esse genus et speciem, est enim essentialiter genus, et accidentaliter species. Nam eo quod sit cognitio confusa repraesentans plures species, dicitur genus, quod illi convenit essentialiter, quia eius essentia est repraesentare plura diversarum specierum confuse, ut sunt similia: et quia idem primum praedicabile est obiectum alterius cognitionis confusae, atque reflexae ad illud cum aliis praedicabilibus terminatae, dicitur species, sicut homo dicitur species animalis, quia simul cum aliis animalibus confuse cognoscitur sub conceptu animalis. Primum quidem essentiale est cognitioni genericae, accidentale secundum, ut in omni cognitione patet, quae essentialiter est cognitio suum repraesentans obiectum, et accidentaliter est obiectum alterius reflexae cognitionis, ut in prima disputatione dixi, actus aliarum scientiarum esse logicae obiectum.

Igitur praedicabile ponitur loco generis; reliqua ponuntur loco differentiae. Differt enim genus a proprio et accidenti, quia haec accidentaliter et in quale, genus vero essentialiter, et in quid de suis inferioribus praedicatur. Differt autem a differentia, quod haec in quale quid, et per modum accidentis, genus vero in quid dicitur. Differt ab specie, quia genus praedicatur in quid incomplete, species vero in quid complete, idest genus non est tota quidditas, et conceptus adaequatus, et completus suorum inferiorum, species vero est tota quidditas, et conceptus essentialis, completus suorum inferiorum, quae differentia continetur illis verbis definitionis, de pluribus differentibus specie, nam id, quod praedicatur de pluribus speciebus, non potest esse tota illarum essentia, quia species habent diversas essentias totales, quare una totalis non potest de omnibus illis praedicari.

Solet a multis satis disputari, quid in praesenti definiatur? Sotus indubitatum esse arbitratur, genus secundum utramque partem definiri non posse, quia est ens per accidens; sed eius sententia est falsa, quia quidquid habet esse, eo modo, quo illud habet, est definibile, quia rem esse cognoscibilem est entis attributum, atque proprietas: definitur itaque genus secundum utramque sui partem, quia definitur universale, et praedicabile de multis, quod nec soli convenit naturae, quae universalis dicitur, quia ea sola animal v.g. seclusa cognitione confusa, neque est universalis formaliter, nec praedicabilis. Cognitio vero, secluso obiecto, non est praedicabilis de speciebus, utrumque igitur definitur, natura quidem (animal v.g.) ut subiectum universalitatis, quod in recto significatur, et definitur, cognitio vero tanquam forma universalitatis, quae in obliquo connotatur: eo enim ipso, quod dicitur aliquid de multis praedicari, dicitur obiectum, quod praedicatur, et ratio, per quam praedicatur. Obiectum est definitum quod, cognitio definitum quo. Quod contingit in quavis definitione rei per terminos connotativos, adiectivos, seu accidentales, ut quando definitur album est disgregativum visus, definitio convenit parieti ut quod, albedini autem, ut quo. Quam doctrinam aperte colligo ex S. Thoma opusc. 56. ante medium, asserente universale non esse unum in substantia, cum aggregat in se accidens, scilicet, intentionem secundam, et substantiam. Ergo genus idem etiam aggregat, et per eam explicari oportet.

Ad Sotum respondeo, ens per accidens definiri non posse aliqua definitione quidditative explicante utramque partem secundum se, at posse, si tantum partes explicentur, secundum rationem aliquam, in qua conveniunt, et efficiunt unum, ut potest exercitus, et domus definiri.

Contra definitionem solet obiici, ens esse praedicabile de pluribus specie differentibus, cum tamen ens non sit genus. Verum admissa communiori sententia de analogia entis, respondetur omnia analoga excludi non modo a ratione generis, sed a quocumque praedicabili, quia praedicabile est unum simpliciter, analogum vero unum secundum quid. Respondetur secundo, ad rationem generis requiri, ut habeat species, quarum differentiae non includat ipsum genus. Ut rationale non includit animal formaliter, at vero omnes differentiae includunt ens, ergo ens non est genus.

Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?

Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?

Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.

Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work