Nonnulli, qui abhorrent a sententia Nominalium ea passim utuntur, ut se extricent a nonnullis difficultatibus, et quidem sine consequentia, ut in praesenti. Nam illi praescindunt animal a rationali, quia unum cognoscitur sine alio, et dicunt cognitione animalis non cognosci rationale immediate, hic autem dicunt cognosci individuum incompletum clare, quin clare cognoscatur species, et dicunt speciem cognosci immediate confuse, quod universim Nominales docent, et hi non advertunt se ponere abstractionem per claram cognitionem, quae clare cognoscit individuum, quin clare cognoscat speciem, et dicunt immediate cognosci speciem, dantque manus Nominalibus.