Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.
Disputatio III: De praedicabilibus in commune.
Disputatio IV: De genere.
Sectio I. Genus definio.
Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?
Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?
Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.
Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?
§ 27
§ 28
§ 29
§ 30
Dices, praedicari genus immediate de individuis confuse cognitis, non vero de illis in particulari cognitis.1 Contra primo,2 ergo iam habeo intentum, genus, scilicet, non posse praedicari in tua sententia immediate nisi de individuis. Contra secundo,3 quia si genus immediate praedicatur de individuis cognitis confuse, cur non praedicabitur de illis, si explicite cognoscantur? Nam si convenit individuis vage sumptis, cur non convenit eisdem individuis determinate sumptis? Quia haec propositio homo est animal quae est generis de specie, aequivalet huic, Petrus et Paulus et omnis singularis homo est animal: et haec, Petrus est animal, quae est generis de individuo, aequivalet huic, hic determinatus homo est animal, ergo tam immediata est una, ac alia, neque enim mediat species, sed differentia tantum se tenet ex parte subiecti magis clare cogniti, non vero ex parte praedicati, neque ex modo praedicandi. Nec vero opus est, ut prius cognoscantur proprietates hominis, quam de Petro praedicetur animal.4 Nam viso Petro cum sola ratione animalis (ut optime potest) potest animal de illo praedicari, quae praedicatio est de individuo cognito incomplete.