Dico quarto. Neque de modo sciendi formali dialecticus agit nisi comparatione, et cum ordine ad obiectivum. Nam logicus considerat modum sciendi formalem, ut est affirmatio aut negatio subiecti de praedicato: definitio aut definitum; divisio et syllogismus: haec autem omnia sunt comparatione obiecti affirmatio aut negatio, etc. Immo quamvis multa praedicata conveniunt soli modo sciendi formali, semper tamen est ut explicemus quid habeat comparatione obiectivi: ut cum dicitur definitio, oratio explicans naturam rei. Quando vero dialectici longe disputant de verbo mentis, de veritate aut falsitate, aliisque eiusmodi, id non efficiunt more dialectico; sed animastico: ex qua facultate multa dialecticus mutuatur; non aliter ac architectus a Philosophia.