Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
§ 81
Subsectio I. Explicantur hi modi sciendi.
Subsectio II. Quaestio dirempta.
§ 89
§ 90
§ 91
§ 92
§ 93
§ 94
§ 95
Dico tertio. Logicus non contemplatur modum sciendi obiectivum nisi ut affectum extrinseca denominatione a modo sciendi formali. Quae doctrina est Sancti Thomae opusculo 56. ad medium: Logica (inquit) principaliter est de secundis intentionibus etc. ideo Avicenna dicit, quod logica est de secundis intentionibus adiunctis primis. A qua nullus dissentiri potest: quia logicus agit de modo sciendi obiectivo ut est subiectum, praedicatum, definitio, definitum, syllogismus etc. sed haec omnia conveniunt modo sciendi obiectivo, ut assicitur formali. ergo. Probo minorem, quia a parte rei non est formaliter subiectum, genus, nec species. ergo. Et quamvis definitio habet ex se realem identitatem cum definito, tamen esse definitionem et definitum, praemissam et conclusionem, est formaliter a modo sciendi formali: definitio enim obiectiva est obiectum clare cognitum per genus et differentiam: definitum autem est idem obiectum confuse cognitum.