Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Subsectio I. Explicantur hi modi sciendi.

IAm dixi §. 14. adaequatam logicae materiam esse propositionem, modumque sciendi: quin complectitur definitionem, divisionem, et argumentationem: de quibus agendum late, disputatione 1. hic autem modus sciendi dividitur in formalem, et obiectivum. Formalis sunt ipsi actus intellectus, quibus definimus, dividimus, et argumentamur. Dicuntur modus sciendi formalis; tum quia ipsi actus sunt formae denominantes extrinsece modum sciendi obiectivum. Obiectum enim est materia vel subiectum accipiens denominationem cogniti ab actu cognoscente: ut color est diciturque visus a visione: atque in hoc complexu visum color est veluti materia et subiectum, visio autem est forma: tum etiam, quia res est formaliter talis, quando per se ipsam et non per aliud habet conceptum illum, v. g. calor est formaliter et absolute calor, quia se ipso talis est: lux autem non est calor formalis sed virtualis, et absolute non est calor, quia praecise est calor: quia potest efficere calorem. Sic actus intellectus sunt modus sciendi formalis et formaliter, quia se ipsis sunt modus sciendi: scire enim formaliter est in solo intellectu, item et sciendiratio; haec autem est modus sciendi: itaque formaliter et absolute modus sciendi formalis est modus sciendi: obiectivus autem est modus sciendi secundum quid, id est obiectum modi sciendi.

Modus sciendi formalis considerari potest, vel secundum se non considerata ratione aliqua illud per accidens afficiente. nempe consideratur, an sit actio? an qualitas? utrum ex natura rei vel de potentia absoluta possit a potentia separari? an vitalitas sit de eius conceptu? idque genus quaestiones aliae de attributis singulorum actuum: haec autem ad animasticum spectant, non ad logicum: quemadmodum spectat ad philosophum contemplatio lapidis secundum se an sit vitalis et alia similia. Potest item considerari modus sciendi non secundum se, sed ut affectus aliquo conceptu per accidens, nempe qua ratione ipsi actus sunt collocandi ac distribuendi ad rectam ratiocinationem: nempe ad inferendam conclusionem, an sit utendum actibus affirmativis? an negativis? an vero utrisque? quemadmodum contemplamur qua ratione sint ligna et lapides collocandi ad rectum aedificium. Haec autem secunda consideratio modi sciendi non est animastica sed dialectica: quemadmodum et secunda lapidum consideratio non est philosophica sed architectica. Pertinent autem hae diversae considerationes ad facultates diversas, quia diversis nituntur principiis: de quo me videro disputatione 1. metaphysicae sectione 8. maxime vero §. 204. Quod si logicus aliquando utitur doctrina de actibus intellectus secundum se, exempli gratia, quando disputat quid sit affirmatio et negatio, id praestat, quia logica subalternatur animasticae, ut dicam ea disputatione 1. metaphysicae §. 209. Ostendam autem ibidem §. 205. scientiam subalternatam non distingui adaequate a subalternante: quia nonnullos ab ea mutuatur habitus.

Modus sciendi obiectivus est obiectum modi sciendi formalis: nempe obiectum quod definitur, dividitur, et argumentatione concluditur: homo enim dicitur definitum, animal autem rationale definitio. Sic dicimus definitum et definitionem obiectivam. Item quando dividimus hominem in Petrum et Paulum, homo est divisum, Petrus autem et Paulus dicuntur partes dividentes: idemque dixerim de obiecto quocunque terminante modum sciendi formalem. Dicitur autem modus sciendi, non quod terminet praecise modum sciendi, sic enim et color dicetur visio obiectiva, et finis intentio obiectiva, quod longe abhorret ab usu communi: sed quia ita terminat modum sciendi formalem, ut in se servare videatur quandam modi sciendi rationem: exempli gratia, obiecta praemissarum fatalem habent cum conclusione nexum, ut haec ex illis necessario deducatur: item definitio obiectiva habet nexum necessarium cum definito, estque explicatio illius conceptus: partes item dividentes clarius manifestant divisum.

Hic modus sciendi duplicem etiam habet considerationem: nam et secundum se considerari potest, nempe quid sit homo? quid animal rationale? quid Petrus et Paulus, etc. Haec consideratio non spectat ad logicum, sed ad eam facultatem; circa cuius obiectum versatur modus sciendi formalis: exempli gratia, ad Philosophiam, quando agitur de aliquo corpore praedicamenti substantiae: ad metaphysicam autem, quando agitur de substantia separata. Potest item considerari modus sciendi obiectivus non secundum se sive materialiter, sed formaliter, ut obiectivus est: id est, ut accipit denominationem modi sciendi obiective. quemadmodum architectus contemplatur lapidem, non quod eius quidditatem aut attributa consideret, id enim spectat ad Philosophum, sed illum considerat, qua ratione cum ligno componi possit in aedificio. Eadem ratione considerat logicus, qua ratione genus componi possit cum differentia ad explanandam speciem: praemissae obiectivae ad exprimendam conclusionem.

Oportet autem explanare quid constituat modum sciendi obiectivum formaliter; ut inde deducas utrum et qua ratione ad logicum spectet: rem obiici intellectui perinde est ac illam cognosci: modus ergo sciendi obiectivus formaliter ut obiectivus idem est ac modus sciendi cognoscibilis. Quod primum probatur a communi definitione entis rationis, nempe quod habet esse obiective tantum in intellectu: quae communiter explicatur. quod tantum consistit in cognosci: itaque et esse obiective in intellectu idem sunt, quemadmodum sunt idem cognosci tantum, et esse obiective tantum in intellectu: item obiici et esse obiectum idem sunt: sed esse obiectum et esse cognitum sunt idem. ergo obiici et cognosci idem sunt. Confirmatur, quia esse subiectum, praedicatum, medium syllogismi, conclusionem, et alia sunt formaliter modus sciendi: sed esse praedicatum est cognosci per affirmationem ipsius de alio: esse autem subiectum est terminare praedicationem de se ipso. ergo modus sciendi obiectivus est formaliter esse modum sciendi cognitum.

Tandem, quia esse obiectum aliquid addit supra intrinsecam rei entitatem; hoc autem nihil est intrinsecum, sed aliquid extrinsecum: at nihil est extrinsecum, a quo possit accipere hanc denominationem obiecti praeter actum intellectus, ergo ab actu intellectus habet esse obiectivum. Itaque esse obiicibile, est esse cognoscibile, et esse actu obiectum, est esse actu cognitum. Non disputo nunc de intrinseca et essentiali aptitudine, qua unaquaeque res cognosci potest, haec enim non distinguitur ab eius entitate: estque attributum entis ut sic, de quo agendum disputatione 7. metaphysicae. Ago autem de denominatione cognoscibilis et cogniti, quam dico esse denominationem extrinsecam a cognitione possibili aut existenti; sive enim prima aptitudo sit essentialis, secunda autem sit accidentalis obiectis, nihil interest instituti praesentis: animus enim praecise mihi est agere de hac secunda denominatione cognoscibilis, per quam animal et rationale ceterique modi sciendi cognoscuntur comparati mutuo, ut unum obiectum inferri possit aut explicari per aliud: quod illis esse accidentarium ambiget nullus.

Itaque modus sciendi obiectivus est concretum ex obiecto cognito et cognitione: sive ex modo sciendi obiectivo et formali: quemadmodum visum dicit in recto colorem, et visionem in obliquo: et album dicit in recto subiectum, albedinem autem in obliquo: item ut cognitum et amatum dicunt obiectum in recto, in obliquo autem cognitionem et amorem. In quo concreto modus sciendi obiectivus habet rationem subiecti; modus autem sciendi formalis rationem formae.

Subsectio II. Quaestio dirempta.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work