Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
§ 111
Nunc disquiritur quodnam sit logicae attributionis obiectum. Constat ex dictis, utrumque modum sciendi esse proprium logicae obiectum, alterum tanquam formam denominantem, alterum tanquam subiectum denominatum. Inquirendum nobis est, uter ex istis sit obiectum attributionis, et finis ultimus? In quo potest esse dissensio. Est igitur quaestio an modus sciendi formalis referatur ad obiectivum tanquam ad finem: an vero e contra obiectivus ad formalem? Prima sententia est, modum sciendi obiectivum esse finem ultimum. Probatur primo: quia obiectum est finis actus; ergo modus sciendi obiectivus est finis formalis. Probatur antecedens, quia actus sunt propter obiecta, et non e contra obiecta propter actus, sed id, propter quod est aliquid, est finis illius, ergo obiectum est finis actus. Probatur maior, quia actus sunt quaedam viae, et tendentia ad obiectum tanquam ad terminum, terminus autem est finis viae, et propter quem est via. Ergo actus intellectus sunt propter obiecta.
Secundo, quia Deus est ultimus finis hominis, et non visio beata. Nam finis hominis est infinitus, ratione cuius infinitatis nullis creaturis homo potest esse contentus, sed eadem est proportio inter ceteros actus, et sua obiecta. ergo obiecta sunt finis actuum.
§ 112
Secunda sententia affirmat, finem ultimum esse ipsos actus intellectus. Probatur primo in communi, quia in reliquis scientiis, quod intendimus, est nostri intellectus perfectio, sed obiectum ipsum non est perfectio nostri intellectus, sed ipsi actus; ergo finis ultimus aliarum scientiarum non est obiectum, sed ipsi actus, ergo idem erit in logica. Probatur minor, quia obiectum secundum se non perficit intellectum, sed ut cognitum; ergo tota ratio perficiendi consistit in cognitione. ergo tota perfectio est ipsa cognitio.
Secundo in particulari, quia logica est ars, ergo habet aliquod opus, ad quod dirigat tanquam ad finem: sed hoc opus non est modus sciendi obiectivus, sed formalis, ergo modus sciendi formalis est finis extrinsecus logicae. Probatur minor. Quia modus sciendi. obiectivus non efficitur ab intellectu, sed cognoscitur. Dices, obiectum ipsum denominari dispositum, et factum ab ipsa dispositione modi sciendi formalis. Contra, ergo ipsum obiectum, ut dispositum, est finis. Ergo ipsa dispositio est ultimus finis saltem ut quo. Haec autem dispositio est modus sciendi formalis. Ergo hic est obiectum extrinsecum saltem ut quo.
§ 113
Huius quaestionis uberior explicatio non spectat ad logicum. Breviter tamen dico, neque obiectum esse finem actus, neque actum obiecti, sed ex utroque integrum conflari finem. Alterum ut finem qui, alterum ut finem quo. Ad eum modum quo de obiecto supra dixi. Neque enim solum obiectum intenditur a sciente, neque actus solus, sed utrumque. Neutrum vero ad aliud ordinari indiget; nam, quando ex duabus rebus efficitur unus ultimus finis, utraque est ultima in suo genere, alioquin non fieret unus finis ex illis: at ex obiecto, et actu unum integrum conflari finem, primo probant utriusque sententiae rationes.
§ 114
Secundo, quia obiectum per se, praeciso actu, non perficit intellectum. Actus autem non reddit illum scientem, nisi respiciendo ipsum obiectum tanquam terminum; ergo ex actu, et obiecto efficitur unus ultimus finis, in quo ipse actus habet rationem finis quo, obiectum autem finis qui.
§ 115
Ad primum primae sententiae respondetur, actus non esse propter obiecta tanquam propter finem: sed ly propter significare, actum esse repraesentationem obiecti, et ab illo sumere speciem; sicut potentia dicitur esse propter actus, quamvis actus non est finis potentiae, sed potius e contra potentia est finis actus. Item via dicitur non proprie, sed analogice, quia unit obiectum cum potentia, quae medio actu in illud dicitur tendere.
§ 116
Ad secundum respondetur, utrumque esse hominis finem. Deum quidem obiectivum, et qui, visionem vero finem formalem, et quo. Nam Deus homines beat, ut obiectum beatitudinis, et visio beat, ut beatitudo, et tanquam ratio formalis beandi. Itaque visio cum Deo, et Deus cum visione faciunt hominem beatum, et conflant unum ultimum finem homines beantem. Ad probationem respondetur, hominis ultimum finem qui et obiectivum, esse infinitum, cuius infinitudo cum sui clara visione appetitum satiet humanum. De quibus egi disputationibus de spe.
§ 117
Ad tertium respondetur, artem realem ut factibilem, versari circa opus inanime, et non respiciens alios terminos aut obiecta; logicam vero respicere opus ex sua natura repraesentans obiecta, cum quibus unum integrum finem constituit.
§ 118
Ad primum secundae respondetur, eo ipso, quod quaerimus actuum perfectionem, nos etiam quaerere eorum actuum obiecta, quia sine obiectis non possumus actus habere. Ad secundum, nihil probat, nisi modum sciendi formalem esse finem quo, sive rationem formalem consequendi finem qui.