Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
§ 81
Subsectio I. Explicantur hi modi sciendi.
Subsectio II. Quaestio dirempta.
§ 89
§ 90
§ 91
§ 92
§ 93
Dico secundo. Modus sciendi obiectivus ut distinguitur a formali, est etiam dialecticae obiectum. Quae conclusio est sancti Thomae opusculo 56. ad medium, his verbis: Avicenna dicit quod logica est de secundis intentionibus adiunctis primis. Quem communiter dialectici sequuntur, asserentes ad logicam pertinere aliarum scientiarum obiecta ut subsunt secundis intentionibus. Probatur aperte, quia multa praecepta dialecticae non possunt quadrare in solum modum sciendi formalem, ergo quadrant in obiectivum. Probo antecedens his praeceptis: *definitio distinguitur a definito sola ratione: definitio praedicatur quidditative de definito: utraque praemissa distinguitur a conclusione solo modo conci-*piendi: genus praedicatur quidditative de specie. Haec autem omnia solis conveniunt obiectis, non vero actibus, neque aliqui denominationi passivae, aut enti rationis distinctis ab ipsa entitate generis, speciei, etc. Quia actus intellectus de definitione plusquam ratione distinguitur, ab alio actu de definito, de quo non potest quidditative praedicari, quia realiter est ab illo distinctus: praemissae autem formales distinguuntur etiam realiter a conclusione formali: ergo modus sciendi obiectivus spectat per se et immediate ad logicum non minus quam formalis. Idem argumentum efformo de passiva denominatione, et ente rationis: denominatio enim definitionis, aut ens rationis non praedicatur quidditative de denominatione, aut ente rationis definiti.