Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.
Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.
Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.
Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.
Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.
§ 164
In quacumque facultate reperitur habitus principiorum, qui ad rei terminatur essentiam: qui habitus est proprie definitivus: ab ipso enim definitio, et quidditatiua cognitio dimanat. Item reperitur habitus conclusionum, qui ad rei proprietatem, et passionem terminatur. Obiectum habitus principiorum est obiectum formale, sive ratio formalis obiectiva prius cognita: ea enim ratione dicitur habitus principiorum, quia eius obiectum est principium, et praemissae in syllogismo. Obiectum autem habitus conclusionum, est obiectum materiale, quia pendet in sui cognitione ab obiecto habitus principiorum, sicut conclusionem pendere a praemissis dixi. In logica totidem habitus reperiuntur, habitus principiorum, qui fertur in essentiam modi sciendi, et reliquorum, quae in logica considerantur. Habitus conclusionum terminatur ad earumdem rerum proprietates. Unde et ex sect. 1. colligo, obiectum formale logicae esse essentiam modi sciendi formalis et obiectivi. Obiectum vero materiale eiusdem proprietates, quia essentia prius cognita est medium in demonstratione, et proprietas est conclusio, quae a medio pendet in sui cognitione.
§ 165
Dices. Modus sciendi formalis est forma denominans obiectivum, ergo solus formalis erit obiectum formale, et obiectivus erit obiectum materiale. Nego consequentiam, quia duae res, quarum una est forma alterius, possunt simul esse obiectum formale, quia utraque simul, et immediate cognoscitur. Non enim attenditur, sit-ne una pars forma alterius? sed sit-ne utrumque necessarium ad primam cognitionem, et ad passiones inferendas? Sic materia et forma sunt in physica obiectum formale, quia ex utraque infertur cognitio passionum. Sic, licet modus sciendi formalis est forma, qua obiectivus denominatur, tamen quia uterque attingitur per habitus principiorum, et de utroque attributa monstrantur; ideo uterque est obiectum formale, esto formalis sit ratio formalis, qua obiectivus in ratione obiectivi constituitur. Sicut corpus vivens est obiectum formale animasticae, licet per animam constituatur formaliter vivens, quia ex utroque passiones monstrantur.
§ 166
Colligitur etiam ex dictis, officium logici esse, dirigere actus intellectus,1 sicut Medici curare vulnera. Confirmatur, quia datur una virtus, cuius officium sit dirigere actus voluntatis, quod est prudentiae munus; sed similiter intellectrices facultates possunt errare in suis actibus, sicut appetitivae; ergo etiam indigent aliqua facultate, quae illas dirigat. Haec directio nihil est praeter ipsos actus logicos,2 quibus docemur naturam modi sciendi; ex parte vero obiecti est ipse modus sciendi, quem docemur, qui potest dici directio passiva, quia est obiectum directionis activae, sicut cum quis dirigit viatorem, obiectum talis directionis est via, per quam est eundum.
§ 167
Exclusimus ab obiecto, etiam partiali, simplicem apprehensionem, quia non est modus sciendi:1 non enim dicitur aliquis scire, nisi assensum, aut dissensum praebeat obiecto, unde apprehensio simplex animalis et rationalis non est formaliter definitio, quia haec est assensus, sine quo nulla est scientia. Nec ego scio nunc Turcam dormire, quantumvis id apprehendam. Animal quidem, et rationale sunt definitio obiectiva, sed comparata ad iudicium. Exclusimus etiam entia rationis tanquam formas denominantes.2 Circa quod advertere logicum docere naturam modi sciendi, circa quem dupliciter errari potest.3 Primo, affirmando modum sciendi formalem esse formam inhaerentem obiectivo:4 quod mendacium, et ens rationis pertinet ad libros de anima, quia ad eosdem pertinet, probare modum sciendi formalem esse extrinsecam denominationem in obiecto. Hoc autem logicus non curat. Secundo errari potest asserendo definitionem v.g. non constare genere et differentia;5 hic error et ens rationis corrigi debet a logico, explicando rationem definitionis, quod est agere indirecte et secundario de ente rationis, materialiter tantum, non vero formaliter; quia agere de illo formaliter, est explicare naturam illius, quomodo fiat, etc. Quod pertinet ad solam Metaphysicam. Alioquin omnes scientiae practicae agerent de ente rationis, quia circa illarum obiecta erratur. Ad eas quidem spectat errorum emendatio circa sua obiecta, non tamen docere quid sit ens rationis, vel quo pacto fiat, etc.
§ 168
Nec difficile erit ex dictis colligere, quo pacto dialectica utilis sit aliis scientiis.1 Nam, cum ipsa doceat modum sciendi in communi, ex illius cognitione facile intellectus quamvis argumentationem, aut sciendi modum efformat, quia ad dirigendam quamcumque potentiam sufficiunt regulae communes, ut patet in architectura. Deinde colligitur dialecticam cognitionem esse reflexam,2 quia habet pro obiecto cognitionem eiusdem potentiae: immo vero omnia praecepta, quae dialectica docet, conveniunt ipsis actibus dialecticis, quia etiam illi sunt modus sciendi, et sicut logicus docet in alia facultate argumentari, eisdem praeceptis docet argumentari in materia logica. Immo vero non alio modo docet argumentari, nisi argumentando: sicut, cum quis docet loqui alium, aut scribere, id praestat loquendo, aut scribendo.