Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Dialecticus error obiectum adaequatum logicae ens rationis asserere.— MItto obsoletam aliquorum opinionem, somniantium ens rationis in genere et specie esse logicae obiectum. Quam P. Suarez disp. ultima metaph. initio merito dialecticum appellat errorem. Cum enim tota logica incumbat in doctrinam de modo sciendi, quorsum est actura de chymaeris, aliisque entibus rationis? anne illae necessariae sunt ad recte ratiocinandum?

Entis rationis prima acceptio.— Praemitto secundo, ens rationis multipliciter usurpari: primum pro ente effecto physice ab intellectu, qui est ratio. Quod passim indicatur ab Aristotele praesertim 7. politicorum cap. 14. artes intellectuales vocat artes rationis: non quod sint entia rationis, sed quod sunt in intellectu, qui est ratio. S. Thom. opusc. 47. initio syllogismum vocat actum rationis: opusc. autem 48. in tract. de demonstratione cap. 14. Processus (inquit) scientiae est quasi quidam motus rationis. Hoc est ens rationis effective.

Secunda acceptio.— Secundo accipitur ens rationis pro actu intellectus, ut obiectum denominante: quod possumus vocare ens rationis denominative. Sic accipitur a S. Thom. in 1. dist. 2. q. 1. art. 2. versu, Et ex hoc patet: ubi docet hoc nomine, ratio, non significari aliquid, quod sit in re extra animam, sed esse in ipsa anima sicut in subiecto: cui respondet res extra animam sicut significatum signo. Docet praeterea, conceptionem intellectualem tripliciter se habere ad rem; uno autem modo, quando nomen non significat similitudinem rei existentis extra animam, sed aliquid quod consequitur ex modo intelligendi rem, quae est extra animam: sicut intentiones generis, et speciei: quae intentiones licet non habent in rebus extra animam immediatum fundamentum, illud tamen habent immediate in intellectu: id est immediate sunt in intellectu, quamvis non in obiectis: ens autem rationis, ut distinguitur ab omni ente reali, non habet immediatum fundamentum neque intra, neque extra animam: quia nullibi sunt, sed obiective tantum in intellectu. Ergo S. Thom. inventiones intellectus generis, et speciei constituit in denominatione extrinseca, ex eo quod res sit intellecta: in hoc sensu accipiendus est in tractatu de natura generis, et in 4. metaph. lect. 5.

Tertia acceptio.— Tertio sumitur ens rationis pro fundamento aliquo ad ens rationis, quod fundamentum consistit in aliqua extrinseca denominatione. Sic dicitur Deus ab aeterno libere velle per rationis respectum additum ipsius essentiae. Rationis (inquam) fundamentaliter. In quem sensum P. Vazquez tom. 2. in 1. p. disput. 115. num. 13. ait se esse locutum, quoties eiusmodi denominationes extrinsecas constituit in respectu rationis: non quidem formaliter, sed fundamentaliter. Quarta significatio omniumque propriissima est, qua significatur ens rationis pro ente ficto, seu chymaerico, quod tantum habet esse obiective in intellectu. Quod explicuit S. Thom. in 1. distinct. 2. quaest. 1. art. 3. §. Et ex hoc patet. Haec observa in disput. 19. metaph. §. 2.

Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.

Communis est Thomisticorum opinio, obiectum logicae sive subiectum adaequatum attributionis esse ens rationis, et non reale. Sotus in logica q. 5. prooemiali. P. Toletus q. 5. conclus. 4. Masius lect. 1. q. 13. prooem. conclus. 5. P. Antonius Rubius q. 6. concl. 2. et complurimi alii ita sensere cum Durand. in 1. d. 33. q. 1. num. 10. Non tamen satis consentiunt omnes, quid significent hac voce ens rationis: conveniunt quidem non esse ens rationis chymaericum, de quo egi §. 44. explanans significationem quartam huius vocis: quorsum enim chymaerarum molimini studeret logicus? aut quid ratiocinatio, praestantissima inter operationes humanas, pendet a figmentis? hanc autem operationem aut in se, aut in aliquo effectu considerat logicus, ut ratiocinari discamus: non accipiunt igitur ens rationis in ea quarta significatione, quae est omnium maxime propria.

P. Toletus ens rationis intelligit extrinsecam denominationem, ortam ab intellectione obiectis intellectis: nempe obiecta esse definita, divisa, et demonstrata. Quae denominationes extrinsecae quidem sunt obiectis ipsis; intrinsecae autem potentiae cognoscenti. Quapropter ait Toletus eas denominationes esse reales, extrinsecas tamen obiectis; et ante primum fundamentum ait inter albedinem et denominationem cogniti solum esse discrimen, quod albedo inest intrinsece subiecto: denominatio autem generis est illi extrinseca. Dicit item has denominationes entia rationis appellari id est, intellectus. In quo sensu explicat S. Thomam, quoties asserit ens rationis obiectum esse logicae. Itaque P. Toletus cum S. Thoma ens rationis accipit denominative in secunda significatione proposita §. 43. Sic autem est absolute ens reale: quia illa denominatio, quae est extrinseca obiecto, non distinguitur ab actu intellectus denominante, quod est ens reale. In quo sensu locutus est Durand. adductus §. 45. ut aperte constat in 1. d. 19. q. 3. num. 7. non enim distinguit has denominationes ab actu denominante.

Sotus indicare videtur, ex actu intellectus oriri aliquid ab ipso distinctum, quod sit secunda intentio, qua res appellentur, et sint genus, syllogismus, etc. Ait enim a se non agendum de ente rationis effective, et subiective in prima significatione proposita §. 42. sic enim ens rationis est absolute ens reale: sermonem tamen sibi esse de rationis ente, ut est conditio in rebus, quae convenit illis solum ex operatione intellectus: ex qua operatione ait resultare in rebus intentiones secundas. Consentire videtur Masius, asserens ad hominem apprehensum, ut subest animali, consequi notionem subiecti: quae est ens rationis. P. Rubius clarius videtur admittere hanc rationis entis germinationem ex actu intellectus. §. enim, Certum est, distinguit ens rationis directe factum ab intellectu, qui est realis actus ipsius, ab ente rationis non directe factum ab intellectu, sed indirecte et per accidens.

Arbitror tamen ab his auctoribus non intelligi aliquid oriri a cognitione distinctum ab ipsa, quod quasi medium inter cognitionem et obiectum, hoc denominet genus aut syllogismum: sed eundem esse eorum sensum ac Toleti: nempe a dialectico considerari denominationes cogniti, generis, etc. non quidem ut sunt qualitas, actio et passio, sed praecise ut denominant obiecta cognita. Quod enim aiunt hanc esse conditionem resultantem ex actibus, non refert: quia effectus formales dicimus frequenter ab ipsis formis oriri: quod intellige in genere causae formalis; non vero efficientis: ut ex albedine dicitur album resultare: et ex cognitione cognoscens. Accipiunt igitur ens rationis pure denominative in secunda significatione §. 43.

Moveor quia Sotus conclus. 2. constituit pro subiecto principali logicae (quod inter entia rationis principaliter intenditur) argumentationem, et ratiocinationem. Quis autem non videat haec non distingui ab actibus intellectus, quibus argumentamur, et ratiocinamur? Etenim non ratiocinamur per aliquid distinctum ab actibus intellectus, sive illud sit reale, sive rationis: nec ens rationis inde resultans est argumentatio. Intelligit ergo Sotus pro ente rationis actus intellectus, non secundum se ut sunt qualitas et actio, sed ut obiectis dant passivam et extrinsecam denominationem cogniti, generis, etc. quam tribuunt per seipsos, ut tribuunt denominationem cognoscentis.

Masius se explanat apertius: ait enim hoc ens rationis esse quod convenit obiecto ut apprehenso per intellectum: nec enim constituit aliquid interiectum inter apprehensionem et obiectum. Item columnam esse dextram, aut sinistram, ait esse ens rationis: quod tamen non est aliquid interiectum inter columnam et hominem, sed est denominatio extrinseca columnae ab hominis dextra. Conclusione 4. ait obiectum formale et adaequatum totius dialecticae esse intellectualem compositionem rerum id est (inquit ipse) ipsamet operatio intellectus est veluti forma, quae consideratur in dialectica. Hanc autem compositionem, ut a dialectica consideratur, dicit esse ens rationis, quia est quaedam forma extrinseca denominans rem definitam, etc. Itaque accipit ens rationis denominative, ut accipitur §. 43. non vero ens rationis effective ut accipitur §. 42. Masius ergo nihil discrepat a P. Toleto adducto §. 46.

Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.

Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.

Subsectio IV. Obiectum Logicae est ens reale.

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work