Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Subsectio I. Explicantur hi modi sciendi.

Subsectio II. Quaestio dirempta.

Potest obiici secundo, actus intellectus ad logicum pertinere non quidem in recto atque directe, sed in obliquo et indirecte: quemadmodum animastica de coloribus agit indirecte atque remote, quia agit de visu, cuius obiectum est color. Contra, quia tam immediate agit logicus de modo sciendi formali, quam de obiectivo: etenim cum definitio dicitur oratio explicans naturam rei, hoc praeceptum per se convenit actui definienti: immo de modo sciendi formali agit logicus in abstracto et concreto. In abstracto quidem, cum dicitur, definitio est oratio explicans naturam rei: quae definitio soli convenit actui definienti: quemadmodum eidem soli convenit esse quidditativam cognitionem obiecti per genus et differentiam: et visioni convenit esse externam sensionem coloris. In concreto autem agitur cum dicimus definitionem quidditative praedicari de definito: ubi definitum ponitur in recto; praedicatio autem quidditatiua in obliquo: non quidem indirecte, sed tanquam rationi formali, qua aliquid quidditative praedicamus: haec autem duplex ratio aliquid tractandi; in aliqua facultate claro est argumento illud esse eius facultatis obiectum per se atque directe: quemadmodum Philosophus agit de agente et actione, de potentia intellectiva et intellectionum. Animasticus autem non agit de colore in abstracto, nec in concreto explicans eius formales effectus, sed praecise, ut est terminus visionis. Quid autem sit color, ponit animasticus ex alia Philosophiae parte agente de secundis qualitatibus. Quod si aliquis arbitretur ad libros de anima per se spectare colorem, non premit sed iuvat argumento.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work