Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Logica

Disputatio I: De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

Sectio II. Logicae adaequata materia.

Obiectum adaequatum logicae.— Igitur sumendo obiectum proprie, et in rigore, illud est adaequatum logicae, quod ipsa per omnes suos actus attingit, scilicet propositio, divisio, definitio, et argumentatio, earumque partes, proprietates, attributa, causae, atque contraria. Probatur, quia omnes actus logici ad haec omnia, et non ad aliud terminantur. ergo haec sunt logicae adaequatum obiectum: consequentia liquet ex §. 11. Antecedens inductione probatur, nam de subiecto, unione, et praedicato, ex quibus propositio resultat, et de propositionum oppositione, aliisque attributis agitur in Summulis, et in libris Perihermenias: de quinque praedicabilibus, quae communius in propositione subiiciuntur, et praedicantur, agitur in Isagoge Porphyrii: de divisione, ac definitione certum est eas ad logicum spectare: libri Aristotelis de his duobus modis sciendi periere: de syllogismo agitur in prioribus; de syllogismo topico in topicis, de fallaci in Elenchis, in posterioribus vero de demonstratione; reliquae vero argumentationes ad has reducuntur, quia vim non habent, nisi ad syllogismum redactae. At vero praeter has nihil est, quod ad logicum spectet, universa enim ratiocinandi ratio, et modus in quavis facultate progrediendi iis rebus continetur: ergo propositio, divisio, definitio, et argumentatio, atque earum partes, affectiones, et attributa sunt adaequatum logicae obiectum, sive logicae adaequata materia.

Confirmatur, nam (ut sect. 4. patebit) adaequatum logicae obiectum est dirigere actus intellectus, sed ad hos dirigendos, quo ad illationem, et rectam dispositionem, haec omnia sunt necessaria, et sufficiunt, ergo haec sunt logicae adaequata materia. Prima pars minoris ex se patet, quia unum de alio affirmare, res dividere, ac definire, earum proprietates demonstrare, aut probabiliter suadere, item fallacias argumentationum dignoscere necessarium esse quis inficietur? At vero haec sufficere inde probatur, quia nihil assignabitur in vestigatione scientiarum, quod praedictis rebus non contineatur.

Obiectio.— Sed obiicies primo, ad obiectum logicae spectare primam intellectus operationem, quam apprehensionem vocant, quia ex ea saepe oritur error; sed operatio non est propositio, nec modus sciendi; quia apprehensio nihil affirmat, aut negat. ergo praeter propositionem, et modum sciendi aliud est logicae obiectum. Nego maiorem, prima enim apprehensio non spectat ad logicum ullo pacto, sicut nec phantasia, exteriorque sensus ad eum pertinent, licet ex eis oriatur error. Ad probationem respondetur, illi defectui ex dialecticis praeceptis occurri non posse, sed ex philosophicis, nam cognita rei natura, de qua agitur, apprehensio, et externi, internisque sensus corrigendi sunt: et quamvis logicus agat de subiecto, et praedicato, quae possunt esse apprehensionis obiectum, agit tamen de illis, non ut sunt obiectum apprehensionis, sed ut sunt partes iudicii, nam sicut in apprehensione nulla est propositio, ita nulli sunt termini.

Definitio, ut est iudicium, spectat ad logicum.— Similiter quamvis per apprehensionem cognoscatur definitio rei, ut animal rationale, v. g. tamen definitio non pertinet ad logicum, nisi in quantum affirmatur de definito, vel de ea aliquid affirmatur, vel negatur. Nam definitione utimur dupliciter, vel interrogati, ut quid est homo? Respondemus animal rationale, ubi subintelligitur haec propositio, homo est animal rationale. vel utimur definitione illam tradendo non rogati, ut cum philosophus dicit, homo est animal rationale. at in utroque casu definitio spectat ad iudicium, et non ad apprehensionem. ergo logicus non agit de definitione, ut est obiectum apprehensionis, sed iudicii.

Confirmatur, obiectum logicae est dirigibile logicis praeceptis in modum sciendi, sed simplex apprehensio non est ita dirigibilis: ergo non est obiectum logicae. Maior est clara ex sect. 7. minor patet, quia simplex apprehensio non est pars iudicii (ut patebit disput. 7. de anima sect. 2.) ergo nec obiectum illius, ut est eius obiectum, est dirigibile logicis praeceptis. Quando vero S. Thomas opusc. 9. ait, obiectum simplicis apprehensionis ad logicum spectare, intellige materialiter, quia subiectum, et praedicatum propositionis respondent apprehensioni, non vero formaliter, ut est obiectum apprehensionis, quia ut sic nec praedicatur, nec subiicitur, quia id fit per iudicium: quod si vis haec ad logicum pertinere, adhuc continetur in modo sciendi, quia definitionis apprehensio per te est modus sciendi, et est subiectum, et praedicatum, alioquin non video quo pacto ad logicum spectent.

Obiectio.— Obiicies secundo, praedicamenta ad logicum pertinere, nec contineri in modo sciendi. ergo modus sciendi, et propositio non sunt obiectum adaequatum logicae. Nego maiorem, neque Aristoteles egit in logica de praedicamentis, sed ea logicae inseruit, ut essent materia, in qua logicus exerceretur, sicut in elementis alphabeti saepe se exercet Aristoteles, quod ex ipso probatur, qui negat, res secundum se cadere in logicae considerationem, sed ut subsunt secundis intentionibus; praedicamenta vero agunt de rebus secundum se, ergo ex mente Aristotelis praedicamenta non cadunt in logicae considerationem. Video ex Aristotele multos occasionem rapuisse ad docendam in logica universam fere metaphysicam, et bonam partem animasticae disciplinae: de quo late agendum disp. 9. metaphysicae sect. 2.

Obiectio.— Obiicies tertio, sequi ex nostra sententia, non minus per se agere logicum de syllogismo fallaci, quam de demonstrativo: hoc autem est falsum, ergo. Distinguo maiorem, logicus non agit de syllogismo fallaci per se, id est, propter se tanquam de obiecto attributionis, et fine extrinseco quem intendat: at vero agit de demonstrativo tanquam de obiecto attributionis. igitur in hoc sensu nego sequelam, conceditur autem sequela, si ly, per se, intelligatur tanquam de obiecto per sua principia cognito, et de eiusdem passionibus demonstratis: nam eodem modo logica demonstrat proprietates syllogismi fallacis, sicut demonstrat proprietates demonstrationis. Hoc autem nullum est absurdum, sicut non est absurdum, ut in Theologia disputetur de peccatis, et de virtutibus, quia contrariorum eadem est disciplina. Confirmatur, quia cognitio syllogismi fallacis est omnino necessaria, nec pertinet ad aliam facultatem, ergo pertinet ad logicam; sed demonstratio quidem ut finis; Elenchus autem, ut contrarius, et oppositus fini.

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

Disputatio II: Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Disputatio III: De praedicabilibus in commune.

Disputatio IV: De genere.

Disputatio V: De specie, et individuo.

Disputatio VI: De differentia, proprio, et accidenti.

Disputatio VII: De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

↑ Top of work