Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
Subsectio IV. Obiectum Logicae est ens reale.
§ 71
§ 72
§ 73
§ 74
§ 75
§ 76
Obiicies secundo cum Patre Rubio directionem activam intellectionum spectare ad animasticum; passivam vero rerum, nempe obiectum esse divisum, definitum etc. quae est passiva directio, spectare ad logicum: contra directionem activam commissionum et passivam obiectorum, non distingui satis ostendi: sed passiva per te spectat ad logicum, ergo et activa. Deinde directionem activam spectare ad logicum constat ex §. 75. exemplo philosophiae moralis et architecturae, quia in activa definitione considerat animasticus rationem qualitatis, actionis etc. logicus autem considerat an sit per genus et differentiam, utrum convertatur cum definito, et habeat secundas intentiones quae ad animasticum nequaquam spectant. Haec autem attributa ipsis intellectionibus convenire ostendam sectione sequenti. Tandem cum in obiectis sit passiva directio et activa in actibus, negari non potest activam per se primo spectare ad logicum: quia ideo volumus rem a nobis esse scitam, ut sit in nobis scientia de tali re. Quod enim volumus, est intellectum perficere dialecticis praeceptis ne erret, sive ut sit sciens: quemadmodum philosophus moralis vult, ut voluntas sit perfecta, et amet secundum rationem; consequenter autem vult, ut obiectum sit secundum rationem amatum. Cum igitur directio passiva non sit formaliter intellectus perfectior, quemadmodum est activa, haec potius spectat ad logicum quam illa.