Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
§ 45
Communis est Thomisticorum opinio, obiectum logicae sive subiectum adaequatum attributionis esse ens rationis, et non reale. Sotus in logica q. 5. prooemiali. P. Toletus q. 5. conclus. 4. Masius lect. 1. q. 13. prooem. conclus. 5. P. Antonius Rubius q. 6. concl. 2. et complurimi alii ita sensere cum Durand. in 1. d. 33. q. 1. num. 10. Non tamen satis consentiunt omnes, quid significent hac voce ens rationis: conveniunt quidem non esse ens rationis chymaericum, de quo egi §. 44. explanans significationem quartam huius vocis: quorsum enim chymaerarum molimini studeret logicus? aut quid ratiocinatio, praestantissima inter operationes humanas, pendet a figmentis? hanc autem operationem aut in se, aut in aliquo effectu considerat logicus, ut ratiocinari discamus: non accipiunt igitur ens rationis in ea quarta significatione, quae est omnium maxime propria.
§ 46
P. Toletus ens rationis intelligit extrinsecam denominationem, ortam ab intellectione obiectis intellectis: nempe obiecta esse definita, divisa, et demonstrata. Quae denominationes extrinsecae quidem sunt obiectis ipsis; intrinsecae autem potentiae cognoscenti. Quapropter ait Toletus eas denominationes esse reales, extrinsecas tamen obiectis; et ante primum fundamentum ait inter albedinem et denominationem cogniti solum esse discrimen, quod albedo inest intrinsece subiecto: denominatio autem generis est illi extrinseca. Dicit item has denominationes entia rationis appellari id est, intellectus. In quo sensu explicat S. Thomam, quoties asserit ens rationis obiectum esse logicae. Itaque P. Toletus cum S. Thoma ens rationis accipit denominative in secunda significatione proposita §. 43. Sic autem est absolute ens reale: quia illa denominatio, quae est extrinseca obiecto, non distinguitur ab actu intellectus denominante, quod est ens reale. In quo sensu locutus est Durand. adductus §. 45. ut aperte constat in 1. d. 19. q. 3. num. 7. non enim distinguit has denominationes ab actu denominante.
§ 47
Sotus indicare videtur, ex actu intellectus oriri aliquid ab ipso distinctum, quod sit secunda intentio, qua res appellentur, et sint genus, syllogismus, etc. Ait enim a se non agendum de ente rationis effective, et subiective in prima significatione proposita §. 42. sic enim ens rationis est absolute ens reale: sermonem tamen sibi esse de rationis ente, ut est conditio in rebus, quae convenit illis solum ex operatione intellectus: ex qua operatione ait resultare in rebus intentiones secundas. Consentire videtur Masius, asserens ad hominem apprehensum, ut subest animali, consequi notionem subiecti: quae est ens rationis. P. Rubius clarius videtur admittere hanc rationis entis germinationem ex actu intellectus. §. enim, Certum est, distinguit ens rationis directe factum ab intellectu, qui est realis actus ipsius, ab ente rationis non directe factum ab intellectu, sed indirecte et per accidens.
§ 48
Arbitror tamen ab his auctoribus non intelligi aliquid oriri a cognitione distinctum ab ipsa, quod quasi medium inter cognitionem et obiectum, hoc denominet genus aut syllogismum: sed eundem esse eorum sensum ac Toleti: nempe a dialectico considerari denominationes cogniti, generis, etc. non quidem ut sunt qualitas, actio et passio, sed praecise ut denominant obiecta cognita. Quod enim aiunt hanc esse conditionem resultantem ex actibus, non refert: quia effectus formales dicimus frequenter ab ipsis formis oriri: quod intellige in genere causae formalis; non vero efficientis: ut ex albedine dicitur album resultare: et ex cognitione cognoscens. Accipiunt igitur ens rationis pure denominative in secunda significatione §. 43.
§ 49
Moveor quia Sotus conclus. 2. constituit pro subiecto principali logicae (quod inter entia rationis principaliter intenditur) argumentationem, et ratiocinationem. Quis autem non videat haec non distingui ab actibus intellectus, quibus argumentamur, et ratiocinamur? Etenim non ratiocinamur per aliquid distinctum ab actibus intellectus, sive illud sit reale, sive rationis: nec ens rationis inde resultans est argumentatio. Intelligit ergo Sotus pro ente rationis actus intellectus, non secundum se ut sunt qualitas et actio, sed ut obiectis dant passivam et extrinsecam denominationem cogniti, generis, etc. quam tribuunt per seipsos, ut tribuunt denominationem cognoscentis.
§ 50
Masius se explanat apertius: ait enim hoc ens rationis esse quod convenit obiecto ut apprehenso per intellectum: nec enim constituit aliquid interiectum inter apprehensionem et obiectum. Item columnam esse dextram, aut sinistram, ait esse ens rationis: quod tamen non est aliquid interiectum inter columnam et hominem, sed est denominatio extrinseca columnae ab hominis dextra. Conclusione 4. ait obiectum formale et adaequatum totius dialecticae esse intellectualem compositionem rerum id est (inquit ipse) ipsamet operatio intellectus est veluti forma, quae consideratur in dialectica. Hanc autem compositionem, ut a dialectica consideratur, dicit esse ens rationis, quia est quaedam forma extrinseca denominans rem definitam, etc. Itaque accipit ens rationis denominative, ut accipitur §. 43. non vero ens rationis effective ut accipitur §. 42. Masius ergo nihil discrepat a P. Toleto adducto §. 46.
§ 51
P. Rubius quamvis minus clare locutus idem tamen sensit quod Masius. Versu enim, ex quo etiam. ait non esse materiam dialecticae operationes intellectus prout sunt reales: id est, ut sunt qualitas et actio: sed ut tribuunt obiectis denominationem subiecti, aut praedicati: quod vocat ens rationis indirecte et per accidens factum ab intellectu: quid autem hoc sit explicat num. 27. nempe non cognosci directe et per se denominationem passivam per actum ipsum denominantem: sed eam cognosci per eorum actum reflexum. In fine autem ait operationes intellectus esse cognoscibiles a logica, dum conceptus obiectivi dirigibiles sunt: tunc enim actus ipsi diriguntur, quando conceptus obiectivi per ipsos significati diriguntur. Constituit ergo P. Rubius pro dialecticae obiecto denominationes passivas actuum intellectus, quae immediate ab ipsis dantur: in quem sensum adducit Flandriam, et alios Thomistas: neque vero per somnum Rubius cogitavit de alio ente rationis distincto ab actu et obiecto, et interiecto inter utrumque.
§ 52
Vix ergo gravem auctorem comperies, qui constituat aliquod ens rationis distinctum ab actu intellectus et obiecto cognito: quod ens rationis derivetur ab actu cognoscente in obiectum, sitque ratio formalis, quae passive in genere causae formalis denominat obiectum cognitum. Nullam tamen sententiam sine auctore reperies, quantumvis sine illo futura videatur. Ita haec non caret omnino aliquo, sic explicante ens rationis: quod aperte distinguit ab ipsis extrinsecis dominationibus, in sensu proposito. Entia autem rationis orta ex modo sciendi formali constituit logicae obiectum: de qua sententia agitur disp. 19. metaph. §. 29.