Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
Subsectio IV. Obiectum Logicae est ens reale.
§ 71
ESt ergo logicae obiectum ens reale, non vero rationis (ut ens rationis est extra latitudinem entis realis ut sic.) Quae conclusio disertis verbis traditur a Sancto Thoma adducto §. 57. et 58. ubi constituit logicae obiectum actus intellectus, quemadmodum constituit obiectum philosophiae moralis actus voluntatis, et actiones externas obiectum artis mechanicae: sed mechanicae et moralis Philosophia considerant eas operationes ut sunt ens reale: ergo Sanctus Thomas reale constituit logicae obiectum. Eadem opinio est Durandi adducti §. 46. constituentis dialecticae obiectum extrinsecas denominationes quas ipse vocat ens rationis. Consentiunt P. Toletus adductus §. 46. Didacus Masius adductus §. 50. Pater Fonseca lib. 2. metaph. cap. 3. et P. Suarez 1. metaph. disp. 1. sect. 4. n. 25. et tom. 2. disput. 39. initio: disputatione vero 54. initio ait, esse dialecticum errorem opinari ens rationis esse logicae obiectum: collegium Conimbricense in praemio logicae. q. 5. art. 2. et 3. et alii complurimi.