Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
Subsectio IV. Obiectum Logicae est ens reale.
§ 71
§ 72
Probatur primum, quia logicae adaequata materia sunt conceptus generis, speciei, definitionis, argumentationis, etc. Sed haec omnia sunt denominationes extrinsecae reales, non distinctae ab actibus intellectus: ergo obiectum adaequatum dialecticae est ens reale. Minor probatur ex disp. 19. Metaph. sect. 1. maxime autem sect. 2. a §. 56. §. autem 62. totam doctrinam aptari huic sententiae. quia cognitio et amor per se, sine aliqua forma reali aut rationis, denominat hominem amantem et cognoscentem, ut omnes admittunt: ergo etiam denominant per se obiectum amatum aut cognitum. Consequentia patet; quia amor et cognitio tam immediate extrinsece versantur circa obiectum amatum et cognitum quam immediate intrinsece circa cognoscentem et amantem. quia qui immediate amat, aliquid amat immediate: ergo aliquis amatur immediate: amor enim ille facit et hominem amantem et obiectum amatum. Has autem denominationes esse reales, inde patet; quod forma denominans est ens reale: cum autem subiectum et forma sint realia, neque aliquid interiiciatur inte utrumque, non est cur illa denominatio exulet a classe entis realis ut sic: ut constat ex ea disp. 19. metaphysicae §. 14.