Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
Secunda acceptio.— Secundo accipitur ens rationis pro actu intellectus, ut obiectum denominante: quod possumus vocare ens rationis denominative. Sic accipitur a S. Thom. in 1. dist. 2. q. 1. art. 2. versu, Et ex hoc patet:1 ubi docet hoc nomine, ratio, non significari aliquid, quod sit in re extra animam, sed esse in ipsa anima sicut in subiecto: cui respondet res extra animam sicut significatum signo. Docet praeterea, conceptionem intellectualem tripliciter se habere ad rem; uno autem modo, quando nomen non significat similitudinem rei existentis extra animam, sed aliquid quod consequitur ex modo intelligendi rem, quae est extra animam: sicut intentiones generis, et speciei: quae intentiones licet non habent in rebus extra animam immediatum fundamentum, illud tamen habent immediate in intellectu: id est immediate sunt in intellectu, quamvis non in obiectis: ens autem rationis, ut distinguitur ab omni ente reali, non habet immediatum fundamentum neque intra, neque extra animam: quia nullibi sunt, sed obiective tantum in intellectu. Ergo S. Thom. inventiones intellectus generis, et speciei constituit in denominatione extrinseca, ex eo quod res sit intellecta: in hoc sensu accipiendus est in tractatu de natura generis, et in 4. metaph. lect. 5.