Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
§ 60
§ 61
§ 62
§ 63
§ 64
§ 65
§ 66
§ 67
§ 68
Argumentari quinto possumus ex eodem Patre Rubio, quaestione 6. conclusione 2. quia dirigibilitas actuum intellectus debet esse in obiectis ipsis tanquam in subiecto, sive materia: sed in obiecto non potest esse aliquid reale: ergo debet esse dirigibilitas rationis. Probatur minor, quia illa dirigibilitas est ordo subiecti ad praedicatum, praemissarum ad conclusionem: sed in obiectis non potest esse ordo realis, ergo est rationis. Probatur minor quia ordo realis non potest esse nisi inter extrema distincta realiter. Respondeo rem esse directam per intellectum, nihil esse in obiectis ipsis praeter extrinsecam denominationem ab actibus dirigentibus. unde nego maiorem, acceptam de subiecto et materia inhaesionis: concedo autem de subiecto et materia denominationis: omne enim obiectum dicitur subiectum et materia circa quam versatur actus: ut color est subiectum et materia quae est et denominatur visa: non tamen propterea visio est in colore sed in solo visu. Sic materia Logicae est obiectum dirigibilitatis actuum intellectus. hinc distinguo etiam minorem: non potest in rebus cognitis esse subiective ordo realis subiecti, et praedicati, concedo minorem: non potest esse denominative et extrinsece ordo realis, nego minorem: quemadmodum visio denominat colorem visum. Ad probationem respondeo: ordinem realem intrinsecum esse inter extrema realiter distincta: ordo autem realis extrinsecus non petit extrema distincta realiter: nam actus intellectus potest extrinsece denominare diversimode entitatem realiter unam: sic eadem res est subiectum et praedicatum; definitum et definitio obiectiva: quia haec omnia sunt obiecto denominatio extrinseca: eadem autem res potest complures habere denominationes extrinsecas. Secundo responderi potest ex doctrina §.66. distinguendo ordinem proximum, et remotum. Proximus est ens rationis, de quo non differit Logicus: ut indicavi. §.67. Remotus autem est ens reale extrinsecum obiectis, quia est formaliter actus intellectus, eaque propter spectat ad logicum.