Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
§ 60
§ 61
§ 62
§ 63
§ 64
Secundum argumentum Soti: subiectum scientiae est a quo ipsa sortitur speciem: sed logica sortitur speciem ab ente rationis; ergo ens rationis est logicae obiectum. Probatur minor, quia logica dicitur scientia rationis sive rationalis: nec enim dicitur scientia realis. Vidit Sotus ipse inanitatem argumenti: cuius minorem propositionem nego. Ad probationem respondeo logicam dividi a scientiis realibus, non quod eius obiectum reale non sit: sed quod agit de rebus ipsis non secundum se; sed ut subsunt intentionibus secundis: item de ipsis actibus disputat non secundum se an sint actio, qualitas, etc. sed ut obiectis tribuunt denominationem generis, speciei, etc. Scientia autem rationis vocatur non solum quod sit secundum rationem, sed quod eius obiectum sint ipsi rationis actus, ut ostendi ex S. Thoma §. 58. (ubi adverte quantum ab ipso dissent eius discipuli affirmantes logicam dici scientiam rationis quod agat de rationis ente, asserente S. Thoma eam dici scientiam rationis et rationalem quod eius obiectum sint ipsi rationis actus: quos ipsi ab obiecto logicae ablegant. S. Augustinus tom. 7. lib. 1. contra Cresconium grammaticum cap. 13. Dialecticam docet esse peritiam disputandi, cap. autem 14. docet Dialecticam debuisse Latine dici disputatoriam: disputatoria vero Latine idem est quod Graece dialoge vel dialexis: disputatoria autem Latine non dicitur ab ente rationis, sed a disputatione, qui est discursus: Dialectica autem et logica idem sunt: logos enim Graece Latine sonat sermonem, aut sermocinationem. Dicitur ergo Dialectica et logica, quia ratiocinari et disputare docet. Quod autem ait Sotus nulla scientia considerari ens rationis, constat esse falsum ex disp.1. metaph. §.51. et a §4. ubi satis ostendo, ens rationis ut sic ad metaphysicum spectare.