Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.
§ 60
§ 61
§ 62
Explico hanc doctrinam: quando obiectum aliquod cognoscitur, illi convenit hoc praedicatum cognitum, existens obiective in intellectu. Quod non convenit obiecto nisi ut subest intellectioni: quae est huius formalis effectus forma, seu ratio formalis. At vero id convenit obiecto non per aliquod ens rationis, sed per ipsam intellectionem quae est ens reale: rationis autem tantum est effective, subiective, et denominative. Agimus autem in praesenti de ente rationis quod sit extra totam latitudinem entis realis ut sic. Ostendam autem disp. 19. metaph. sect. 3. ens rationis esse quod tantum habet esse obiective in intellectu: ubi etiam ostendam id contingere per actum fingentem: quia si haberet aliud esse distinctum ab obiectivo et cognosci, iam non haberet esse obiective tantum in intellectu. Propter quod actus efficiens ens rationis est chymaericus: quia ex parte obiecti non respondet id quod per ipsum affirmatur. Recognosce eam disp. 19. §. 65. 66. et 67. Durandus autem non est locutus nisi de rationis ente denominativo: quod dixi consistere in denominatione extrinseca cognitionis locis adductis ea disp. 19. §. 4.