Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Logica
Disputatio I: De obiecto Logicae.
Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.
Sectio II. Logicae adaequata materia.
Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?
Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?
§ 41
§ 42
§ 43
§ 44
Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.
Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.
§ 53
§ 54
§ 55
§ 56
§ 57
§ 58
Age iam ex initio libri primi posteriorum, et ipse S. Thom. dicat aperte directionem actuum intellectus (sive ipsos ut dirigibiles) obiectum esse logicae, his verbis. Ratio non solum dirigere potest inferiorum partium actus, sed etiam actus sui directiva est. Hoc enim est proprium intellectivae partis ut in seipsam reflectatur. Nam intellectus intelligit seipsum, et similiter ratio de suo actu ratiocinari potest. Sicut igitur ex hoc quod ratio de actu humano ratiocinatur, adinventa est ars fabricatoria vel fabrilis, per quas homo faciliter et ordinate huius actus exercere potest: eadem ratione ars quaedam necessaria est quae sit directiva ipsius actus rationis, per quam scilicet homo in ipso actu rationis ordinate et faciliter et sine errore procedat. Et haec est ars logica, id est rationalis scientia. Quae non solum rationalis est ex hoc, quod est secundum rationem, quod est omnibus artibus commune: sed etiam ex hoc quod est circa ipsum actum rationis sicut circa propriam materiam. Et ideo videtur esse ars artium, quia in actum rationis nos dirigit, a quo omnes artes procedunt.